Sigurdus Ingius Iohannis filius
Sigurdus Ingius Iohannis filius[1] sive Islandice Sigurdur Ingi Jóhannsson (Selfoss in oppido die 20 Aprilis 1962 natus) est politicus Islandiae.
Medicinae veterinariae studuit in Dania apud Regiam Universitatem Agronomicam et Veterinariam. Minister piscatus et agriculturae fuit a die 23 Maii 2013 ad 7 Aprilis 2016, eodem tempore minister a circumiectu usque ad diem 31 Decembris 2014. Primus minister factus est die 7 Aprilis 2016 et dux factionis progressivae a die 2 Octobris 2016, in utroque officio successor Sigmundi Davidis Gunnlaugi filii. Comitiis autem eodem mense habitis, e quibus factio progressiva male succedit, Sigurdus Ingius die 30 Octobris dimissionem suam ab officio primi ministri protulit.
Notae
recensere- ↑ De forma Latina huius nominis, vide Indicem formarum Latinarum nominum Islandicorum.
Bibliographia
recensere- Birgir Þór Harðarson, "Sigurður Ingi Jóhannsson er formaður Framsóknarflokksins" in Kjarninn (2 Octobris 2016)
- Jon Henley, "Icelandic government appoints new PM and rejects calls to resign" in The Guardian (6 Aprilis 2016)
Nexus externi
recensere- Vita brevis apud parlamentum Islandicum
- Vita apud regimen Islandicum
Hanna Birna Christiani filia (2013–2014) • Biarnius Benedicti filius (iunior) • Christianus Thor Iulii filius • Eygloa Hordi filia • Gunnar Bragius Sveinis filius • Illugius Gunnaris filius • Olavia Nordal (2014–) • Ragnheida Elina Arnii filia • Sigmundus David Gunnlaugi filius • Sigurdus Ingius Iohannis filius Capsae cognatae: Consilium Biarnii Benedicti f. 2017– | |
Asmundus Einar Dadii filius • Biarnius Benedicti filius • Catharina Iacobi filia • Christianus Thor Iulii filius • Gudlaugus Thor Thordi filius • Gudmundus Ingius Gudbrandi filius • Lilia Alfredi filia • Sigrida Asthilda Andersen • Sigurdus Ingius Iohannis filius • Svandisa Svavaris filia • Thordisa Kolbruna Reykfjörð Gylfii filia Capsae cognatae: Consilium Sigmundi Davidis 2013–2016 • Consilium Biarnii Benedicti filii 2017 | |