Ionas Ogmundi filius
Ionas Ogmundi filius[1] (seu Iohannes Ögmundi filius[2], Islandice Jón Ögmundarson aut Ögmundsson, natus anno 1052, mortuus die 23 Aprilis 1121) fuit primus episcopus Holensis.
Ionas fuit filius Ogmundi Thorkelli filii et Thorgerdae Egillis filiae[3], qui Breidabolstadis[4] habitaverunt. Scalholti apud Isleifum Gissuri filium didicit, deinde in Regnum Daniae et Norvegiae iit ampliorum studiorum causa. In Islandiam reversus Saemundum Sapientem cognovit.
Ionas omnino multa fecit. Scholam Holensem condidit, ubi praeter Islandos etiam magistri peregrini docebant. Nomina dierum Islandicorum invenit, quibus Islandi hucusque utuntur. Romam iit sedem episcopalem confirmatum et a papa impetravit, ut episcopus fieret. Die 29 Aprilis 1106 Ionas episcopus factus est.
Anno 1200 a senatu Islandico Althingi sanctus appellatus est, id quod papa numquam confirmavit. Tamen Sanctus Ionas custos est ecclesiae Catholicae in Islandia, diem suae missae habens 3 Martii. In Norvegia quoque sanctus veneratur, suam missam habens die 23 Aprilis.
Exstat etiam Jóns saga Hólabiskups (Latine fere Ionae historia episcopi Holensis), qua continetur narratio de eius vita et operibus necnon de humanitate illius temporis.
Bibliographia
recensere- Gunnar Karlsson (2000). Iceland's 1100 Years : History of a Marginal Society. Londinii: C. Hurst & Co. ISBN 1-85065-420-4.
- Unnar Árnason: Hver var Jón Ögmundsson? ("Quis fuit Ioannes Egmundi filius?" - Islandice)
- Peter Foote (ed.): Biskupasögur 1, Rvík 2003.
- Páll Eggert Ólason: Íslenskar æviskrár III, Reykjavík 1950
- Árni Daníel Júlíusson, Jón Ólafur Ísberg et al. (red.): Íslenskur söguatlas 1, Iðunn, Rvík 1991
- Saga Biskupsstólanna. Hólar 2006.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereLexica biographica: • Store norske leksikon • • Catholic Hierarchy |
Notae
recensere- ↑ Finnus Iohannaeus: Historia ecclesiastica Islandiae, tom. 1, Hafniae 1772, p. 320
- ↑ Íslenzkir Annálar sive Annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430, Hafniae 1847, p. 49
- ↑ De formis Latinis horum nominum, vide Indicem formarum nominum Islandicorum
- ↑ Íslenzkir Annálar sive Annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430, Hafniae 1847, p. 207