Aperire sectionem principem

Ordo oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis

     Sodales OECD     Civitates quae disputationibus accessionis intersunt     Civitates quae sese ordini iungere velle coeperunt

Ordo oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis,[1] breviter OECD[2] sive OCDE,[3] est consociatio civitatum industralium qui indice progressu humani alti sunt, inter quas communio oeconomiae politicae et oeconomiae mercatus est. Die 30 Septembris 1961 instituta est, quae incrementum oeconomicum et commercium liberum civitatum sociarum componeret proveheretque, nec non prosperitatem socialem augeret. In praesenti, triginta quattuor civitates participes sunt. Sedes ordinis (Château de la Muette) in Arrotundimento XVI Lutetiae sita est. Linguae publicae Francogallica et Anglica sunt.

NotaeRecensere

  1. Confer Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009: Ordo oeconomicae cooperationi et evolutioni favendae.
  2. Acronymum dictionis Anglicae Organisation for Economic Co-operation and Development.
  3. Acronymum dictionis Francogallicae Organisation de coopération et développement économiques.

Nexus externiRecensere

  • Situs publicus (Anglice)
  • Situs publicus (Francogallice)
Secretarii generales ordinis oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis