Lingua publica est lingua quae in constitutione civitatum provinciarumque talis designatur. Ergo civitates et provinciae sine constitutione linguam publicam habere non possunt.

Dimidia pars terrae in orbi terrarum linguam publicam habet. Alii solum unam (e.g. Germania), alii aliquot habent (e.g. Helvetia et Luxemburgum). Aliquibus civitatibus una lingua publica toti civitati exstat, sed in partibus eius aliae linguae linguae publicae sunt. Exempla: Hispania Italiaque. Civitates Foederatae Americae et aliae nullam linguam publicam habent, sed aliquae provinciae eam habent. Aliae denique nullam habent, neque civitas neque partes suas.

Propter praeteritum coloniae in aliquibus civitatibus Africae et in Philippinis lingua publica non est lingua nationalis neque lingua maxime usurpata. Ob nimium nationis studium lingua nationalis Irlandiae est lingua Hibernica, sed solum parva pars populi ea utuntur.

Res linguae publicae in aliquibus terris fons discordiae gravis est (e.g. Belgica).

Nexus interni

Bibliographia recensere

  • Nakanishi, Akira. 1982. Writing systems of the world: alphabets, syllabaries, pictograms. Rutlandiae Montis Viridis et Tocii: C. E. Tuttle Co. ISBN 0804812934.
 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!