Linguae officiales Unionis Europaeae
Linguae officiales Unionis Europaeae sunt communicativae institutorum Unionis Europaeae linguae.
Hae linguae, quarum numerus est viginti quattuor, sunt Danica, Batava, Anglica, Finnica, Francogallica, Theodisca, Graeca, Italiana, Lusitana, Hispanica, Sueca, quibus 1 Maii 2004 Polonica, Lettonica, Estonica, Lithuanica, Bohemica, Slovaca, Hungara, Slovena, Melittica additae sunt. De 1 Ianuarii 2007, lingua Hibernica, quae linguae foederum statutum habet, lingua laboris officialisque integre fiet. Haec nova statuta die 13 Iunii 2005 Consilio decreta sunt. Postea linguae Bulgarica et Dacoromana et Croatica officiales factae sunt, Bulgaria, Dacia ac Croatia Unioni Europaeae additis.
Momento Unioni adhaesionis, quaeque civitas quam aut quas nationalium linguarum usam linguam officialem videre optet decernit. Completus officialium linguarum catalogus statim omnibus gubernationibus probatur. Saltem nationalium cuiusque civitatis linguarum unam amplectitur. Hibernia linguam Hibernicam adhaesionis momento non legerat, quamquam prima nationalis lingua. Ob practicas considerationes (minus quam 200 000 loquentium) eius usus foederum translationi (singulare statutum) finiebatur. Iussa in Hibernicam limguam interim non vertuntur. Idem Hispania cum Catalanica, Vasconica et Gallaica linguis fecit. Aliquae civitates ne aliae minoritariae linguae (lingua Russica in Estonia, linguae hamaxobiae in Slovacia) imponantur timent.
Nulla alia internationalis ordinatio legislationem directe omnibus Civitatum membris civibus velut Unio Europaea facit applicans adoptat. Huius responsalitatis conscia, Unio plus officiales linguas quam quaevis internationalis ordinatio generose admittit. Ob materiales difficultates, linguisticus Unionis Europaeae actus de facto valde alius est, parvo linguarum circulo in usu "aequiore" quam aliis.
Lingua Latina
recensereLingua Latina lingua publica Unionis non est. Nihilominus nonnumquam in usu est, e.g. in signis Curiae, Curiae Rationum et Parlamenti (prius etiam Consilii). Nomina dominii interretialis "europa.eu" et situum Consilii ("consilium.europa.eu") Curiaeque ("curia.europa.eu") Latine scripta sunt.
Index terminologicus Unionis Europaeae ad finem translationis factus, IATE, nonnullos terminos Latinos continet (quaere codice "la").
-
Signum Curiae
-
Signum Curiae Rationum
-
Signum Parlamenti
-
Vetus signum Consilii
Parlamentum Europaeum
recensereTotus multilinguismus Parlamento Europaeo in omnibus sessionibus plenariis, parlamentariorum organorum conventibus, parlamentariis commissionibus et politicis circulis firmandus est. Alii conventus ibi non habentur.
Commissio Europaea
recensereCommissio Europaea duarum diaconiarum interlingualibus communicationibus potitur:
- SCIC (Diaconia Communis Interpretationis et Colloquiorum) oralibus translationibus.
- DGT (Rectio Generalis Translationis) scriptis translationibus.
Signa et nomina officialia
recensereEcce officiales Unionis Europaeae linguae cum abbreviationibus:
български | BG | lingua Bulgarica |
español | ES | lingua Hispanica |
čeština | CS | lingua Bohemica |
dansk | DA | lingua Danica |
Deutsch | DE | lingua Theodisca |
eesti | ET | lingua Estonica |
Ελληνικά | EL | Lingua Neograeca |
English | EN | lingua Anglica |
français | FR | lingua Francogallica |
Gaeilge | GA | lingua Hibernica |
hrvatski | HR | lingua Croatica |
italiano | IT | lingua Italiana |
latviešu | LV | lingua Lettonica |
lietuvių | LT | lingua Lituana |
magyar | HU | lingua Hungarica |
Malti | MT | lingua Melitica |
Nederlands | NL | lingua Batava |
polski | PL | lingua Polonica |
português | PT | lingua Lusitana |
română | RO | lingua Dacoromanica |
slovenčina | SK | lingua Slovaca |
slovenščina | SL | lingua Slovena |
suomi | FI | lingua Finnica |
svenska | SV | lingua Suecica |
« In varietate concordia »
recensereUnionis Europaeae sententiola, « In varietate concordia », linguis officialibus expressa :
- Anglice : Unity in diversity
- Batave : Eenheid in verscheidenheid
- Bohemice : Jednotná v rozmanitosti
- Bulgarice : Единни в многообразието
- Croatice : Ujedinjeni u različitosti
- Dacoromanice : Unitate în diversitate
- Danice : Forenet i mangfoldighed
- Estonice : Ühinenud mitmekesisuses
- Finnice : Erilaisuudessaan yhdistynyt
- Francogallice : Unie dans la diversité
- Hibernice : Aontaithe in ilíocht
- Hispanice : Unidos en la diversidad
- Hungarice : Egység a sokféleségben
- Italice : Unità nella diversità
- Lettonice : Vienotība dažādībā
- Lithuanice : Vienybė įvairialypiškume
- Lusitanice : Unidade na diversidade
- Melittice : Maqgħudin fid-Diversità
- Neograece : Ενότητα στην πολυμορφία
- Polonice : Jedność w różnorodności
- Slovacice : Jednotná v rozmanitosti
- Slovenice : Združeni v raznolikosti
- Suecice : Förenade i mångfalden
- Theodisce : In Vielfalt geeint
Linguis aliis in Unione usitatis
recensere- Aragonice: Chunitos en a dibersidá
- Vasconice : Aniztasunean bat eginik
- Catalanice : Units en la diversitat
- Esperante : Unuiĝinte en diverseco
- Frisice : ienheid yn ferskeidenheid
- Gallaice : Unidos na diversidade
- Limburgice : Einheid in väölderheid
- Luxemburgice : Eenheet an der Verschiddenheet
- Scotice : Ae mynd, monie kynd
- Cambrice : Yng glym mewn gwahaniaeth
- Asturice : Xuníos na diversidá
- Pictave : jhunàe den la engence
In candidatarum civitatum linguis
recensere- Turcice : Çoklukta birlik
Nexus interni
| ||||||||||||||