Aperire sectionem principem
Vexillum communitatis

Communitas Europaea carbonis chalybisque[1] fuit oeconomica societas Europaea et praecursor Unionis Europaeae. Hac societate omnibus civitatibus sociis liber ad carbonem et chalybem aditus datum est, vectigalibus sublatis. Alta auctoritas, quae dicitur, res inter civitates nova, creata est, qua communes industriae carbonis ac chalybis normae in omnibus civitatibus sociis ratae ac firmae edici potuerunt. Ita Communitas Europaea carbonis et chalybis prima fuit societas, quae certis in regionibus super plures nationes regebat.

Civitates conditores erant Belgica, Germania, Francia, Italia, Luxemburgum et Nederlandia. Foedus Communitatis Europaeae carbonis et chalybis, quod ictum est, ut per 50 annos valeret, die 23 Iulii anno 2002 finem habuit. Res foederis nunc Foedere de Unione Europaea componuntur.

HistoriaRecensere

Communitas Europaea carbonis et chalybis die 18 Aprilis anno 1951 foedere Lutetiae icto condita est et die 23 Iulii anno 1952 rata est. Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, Conrado Adenauer, primo cancellario foederali Germaniae post secundum bellum mundanum proposuerat, ut industria carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendeum necessariarum) communiter administraretur. Quo facto res oeconomicae in Europa valde incitatae sunt.

NotaeRecensere

Porta Unionis
Europaeae
  1. Attestatio nominis forma "Communitas Europaea carbonis et chalybis" in: "Diarium Europa" anni 2009, vide: Diarium Europa

Entaxis in stemmate Unionis EuropaeaeRecensere