Aperire sectionem principem
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Finis Batavo-Germanicus post Foedus Schengis ictum: ad dextram Roda Ecclesiae (vulgo Kerkrade, in Batavia), ad sinistram Roda Ducis (vulgo Herzogenrath, in Germania).

Foedus Schengis ictum[1], plene Pactio inter rectiones civitatum Unionis Oeconomicae Benelux, Reipublicae foederatae Germaniae ac Reipublicae Francicae de abolitione gradali inspectionum ad fines inter eas, est pactio die 14 Iunii 1985 in flumine Mosella ubi fines Franciae, Germaniae, et Benelux conveniunt subscripta.[2]

Evolutio pactionisRecensere

Statim post subscriptionem foederis, inspectiones ad fines deminutae sunt. Abolitio plena inspectionum regulas actionesque exsecutionis poscebat. Pactio igitur exsecutionis anno 1990 icta est, et die 26 Martii anno 1995 valere coepit. Ex eo tempore inspectiones plene abolitae sunt et solum in casibus extraordinariis iterum breviter introduci possunt. Systema Informationis Schengense, tela computatoria, vigilibus civitatum sociarum permittit indicia de scelestis inter eos commutare.

Primo Foedus Schengis ictum extra structuras Unionis Europaeae factum erat, sed anno 1999 Foedere Amstelodami icto structuram Unionis introductum est.

Hodie regulas abolitionis finium Schengenianas 26 civitates sequuntur: Austria, Batavia, Belgica, Cechia, Dania, Finnia, Francia, Germania, Graecia, Helvetia, Hispania, Hungaria, Islandia, Italia, Lettonia, Lichtenstenum, Lituania, Lusitania, Luxemburgum, Melita, Norvegia, Polonia, Romania, Slovacia, Slovenia, Suecia.[3]

Nexus interni

Nexus externusRecensere

Entaxis in stemmate Unionis EuropaeaeRecensere

NotaeRecensere