Lettonia[1] vel Lettia[2] (Lettonice Latvija) est terra in litore orientali maris Baltici sita, una ex tribus civitatibus Balticis, quae inter Scandinaviam, Russiam et Europam Mediam iacent.

Wikidata Lettonia
Res apud Vicidata repertae:
Lettonia: insigne
Lettonia: insigne
Lettonia: vexillum
Lettonia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Ruthenia Alba, Estonia, Lituania, Russia, Suecia
Locus: 57°0′0″N 25°0′0″E
Caput: Riga

Populus

Numerus: 1 883 008
Sermo publicus: lingua Lettonica
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Moneta: euro

Commemoratio

Paean: Dievs, svētī Latviju!

Sigla

ISO LV, LVA, 428; IOC LAT
Dominium interretiale: .lv
Praefixum telephonicum: +371
Siglum autoraedarum: LV

Historia recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia Lettoniae.

Usque ad primum bellum mundanum Lettonia ad Imperium Russicum pertinuit. Inter hoc bellum ab exercitu Germanico occupata est. Die 18 Novembris 1918 Rigae Res publica Lettonia libera proclamata est. Anno 1940 Unio Sovietica, anno 1941 Imperium Germanicum et anno 1944/45 iterum Russici civitatem occupaverunt. Anno 1990/91 Lettonia iterum libera facta est.

Geographia recensere

In litore maris Baltici et sinus eius Rigensis Lettonia sita est. Paeninsula Kurzemensis[3], quae mare a sinu Rigensi separat, extremitatem septentrionalem Rubem promunturium habet. A septentrionee versus Estonia Lettoniae adiacet, ab oriente Russia (regio Pscoviensis), ab oriente et meridie Ruthenia Alba (regio Vitebscensis), a meridie Lituania.

Flumen Lettoniae maximum Duna (quae et Duina Occidentalis) est. Alia flumina Adia[4] (Lettonice Aģe), Coiwa vel Goiwa (Gauja), Missa (Mūsa), Raupa[5] (Brasla), Saletsa (Salaca), Wela vel Winda (Venta) sunt.

 
Lettoniae regiones historicae

Regiones historicae recensere

Quinque Lettoniae regiones historicae sunt:

(haec tres in ripa Dunae laeva sitae, ab occidente ad orientem enumeratae)

(haec duae in ripa Dunae dextra)

Sed tres stellae aureae in insigni Lettoniae Curlandiam (cum Semigallia et Selonia), Vidzeme et Lettigalliam significant.

Urbes et castella recensere

Riga est Lettoniae caput. Aliae urbes sunt:

Castella multa mediaevalia in Lettonia aedificata sunt, quorum Angermunda[17], Cauponis castrum[18], Dabrelis castrum[19], Kochenhusium vel Ruthenicum castrum[20], Normus[21], Ropa[22], Thoreda[23] nota sunt.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Plakans, Andrejs (1995). The Latvians: A Short History. Stanford: Hoover Institution Press. ISBN 978-0-8179-9302-3

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lettoniam spectant.
  Lege Λεττονία ("Lettonia") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
  Situs geographici et historici: Locus: 57°0′0″N 25°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Lettonia : politica
Praesides Lettoniae