Historia Lettoniae
Historia Lettoniae pars est historiae Europae. Homines hodierni in regione Lettoniae ultimo aevo glaciali exeunte in Scandinavia et Europa Septentrionali consederunt, ex anno 9000 a.C.n. fere. Balti, homines antiqui, in regionem millennio secundo a.C.n. migrabant, et quattuor distincta regna tribalia in terris Lettonicis primo millennio p.C.n. exeunte agnosci poterant. Duina Occidentalis, principalis Lettoniae fluvius, in capite stabat viae commercialis magni momenti, quae a regione Baltica per Russiam in Europam Meridianam et Orientem medium extendebatur, et in quibus Viccingi et deinde negotiatores civitatum Nordicarum et Germanici iter faciebant.
Medio Aevo ineunte, homines regionis Christianismo resistebant et victimae Expeditionum Sacrarum Septentrionalium erant. Riga, caput Lettoniae, anno 1201 a Germanis ad ostium Duinae Occidentalis conditum, castra strategica fuit in victoriá Fratrum militiae Christi Livoniae a papá Romano confirmatorum. Fuerit prima maior Baltici meridiani urbs, post 1282 una e principalibus Foederis Hanseatici sedibus commercialibus.
Ante saeculum sextum decimum, dictio Germanorum Balticorum in Terra Mariana magis magisque ab aliis potestatibus provocabatur. Terrae Lettonicae, ob earum locum strategicum et prosperitatem urbanam, saepe locus certaminis inter saltem quattuor potestatibus maioribus erant: Civitate Ordinis Teutonici, Re Publica Polonica–Lithuanica, Suecia, Imperio Russico. Ultimum hegemoniae externae aevum anno 1710 coepit, cum Russia magno bello septentrionali Rigam regionesque hodiernae Lettoniae a Suecia caperet. Lettonia in dicionem Russicam redacta inter primas politias erat quae industriam adiuvarent et servitudinem abolerunt, ut ante saeculum undevicensimum exiens una e provectissimis Imperii Russici regionibus esset. Sociales autem difficultates crescentes et taedium increbrescens talis rerum prosperarum causá fecerunt ut Riga primas partes in rebus novis Russicis anno 1905 ageret.
Prima Exsuscitatio Nationalis Lettonica annis 1850 coepit et post primum bellum mundanum persistebat, cum Lettonia post biennium certaminis Belli Libertatis Lettoniae, ad ultimum libertatem constitutionalem vicit, ut Russia Sovietica anno 1920 communitasque internationalis anno 1921 rite agnoscerunt. Legati civium constitutionem anno 1922 asciverunt. Politica autem instabilitas et effectus Magnae Depressionis Carolo Ulmanis primo ministro rem publicam die 15 Maii 1934 capere suaderunt. Libertas Lettoniae interrupta est mensibus Iunio Iulioque anni 1940, cum Unio Sovietica irruptionem in Lettonia faceret, omnem civitatem capiens et in suam dicionem redigens. Proximo anno, vires Germaniae nazisticae invaserunt, et terra ab Unione Sovieticá iterum annis 1944 et 1945 capta est
A mediis annis 1940s, Res Publica Socialistica Sovietica Lettoniae, ab Unione Sovietica omnino recta, gravem Russificationem perpetiebatur. Cultura autem et infrastructurae superabant, aevoque liberalizationis Sovieticae, Michaele Gorbachev praeside, Latvia iter ad libertatem iterum facere coepit, quam Augusto 1991 adepta est, a Russia proximo mense rite agnita. Ex quo tempore, Lettonia sub libertate refecta socius Consociationis Nationum facta est, foedus NATO intravit, seque cum Unione Europaea consociavit.
Oeconomia Lettoniae Magna Recessione magnopere minuebatur, quae discrimen ad aerarium pertinens anno 2008 effecit. Permulti Lettoni propter statús oeconomicos ingravescentís et occasiones operum inveniendum in Europá Occidentalí nuper emigraverunt.[2]
Pinacotheca
recensere-
Victoria terrarum Balticarum.
-
Terrae Ordinis Teutonici anno 1410.
-
Ruinae Castellae Cēsis.
-
Ruinae Castellae Bauska
-
Cathedralis Rigae constructa sub Alberto archiepiscopo coepit.
-
Livonia anno 1534.
Nexus interni
recensere- Balticum mare
- Dissolutio Unionis Sovieticae
- Fenni
- Historia Daniae
- Historia Estoniae
- Historia Europae
- Historia Finniae
- Historia Germaniae
- Historia Lithuaniae
- Historia Russiae
- Historia Scandinaviae
- Historia Sueciae
- Historia Unionis Europaeae
- Lingua Lettonica
- Litterae Theodiscae
- Mare Balticum
- Ordo Teutonicus
- Pax Neostadii
- Proelium Poltavense
- Universitas Tartuensis
- Via Baltica
Notae
recensereBibliographia
recensere- Bilmanis, Alfreds. (1951) 1970. A History of Latvia. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0837114462.
- Bleiere, Daina, Butulis Ilgvars, Antonijs Zunda, Aivars Stranga, et Inesis Feldmanis. 2006. History of Latvia: the 20th century. Rigae: Jumava. ISBN 9984-38-038-6. OCLC 70240317.
- Cerūzis, Raimonds. 2000. History of Latvia: "The Route from the Vikings to the Greeks." In Anglicum conversus ab O. Kalnin̦š et M. Priedkalne. Rigae: Latvijas institūts.
- Eglitis, Daina Stukuls. 2005. Imagining the Nation: History, Modernity, and Revolution in Latvia. Post-Communist Cultural Studies.
- Jones, Prudence, et Nigel Pennick. 1995. A history of pagan Europe. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-09136-5. Google Books.
- Lumans, Valdis O. 2006. Latvia in World War II. Fordham University Press. Editio interretialis.
- O'Connor, Kevin J. 2006. Culture and customs of the Baltic states. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 978-0-313-33125-1. Google Books.
- O'Connor, Kevin. "The History of the Baltic States," 2nd ed. (Santa Barbara, CA: ABC-CLIO, 2015).
- Palmer, Alan. 2006. The Baltic: A new history of the region and its people' Novi Eboraci: Overlook Press. Alio nomine: Northern shores: a history of the Baltic Sea and its peoples. Londinii: John Murray.
- Plakans, Andrejs. 1995. The Latvians: A Short History. Stanfordiae Californiae: Hoover Institution Press, Stanford University. ISBN 0817993010, ISBN 0817993029.
- Purs, Aldis, et Andreijs Plakans. 2017. Historical dictionary of Latvia. Ed. 3a. Lanhamiae Terrae Mariae: Rowman & Littlefield. ISBN 9781538102206 (liber), ISBN 9781538102213 (textus electronicus).
- Rauch, Georg von. 1974. The Baltic States: The Years of Independence. Estonia, Latvia, Lithuania, 1917–1940. Berkeleiae: University of California Press.
- Ruutsoo, Rein. 2004. "The Cultural Profile of Estonia, Latvia and Lithuania Between the Two World Wars." Acta Bibliothecae Nationalis Estoniae 10: 13–59.
- Smith, David James, Artis Pabriks, Aldis Purs, et Thomas Lane. 2002. The Baltic states: Estonia, Latvia and Lithuania. Londinii: Routledge. ISBN 0-415-28580-1.
Nexus externi
recensere- Museum Historiae Nationalis Lettoniae.
- Cerūzis, Raimonds. 2000. History of Latvia: "The Route from the Vikings to the Greeks."
- Gads, Baigais. Latvia: Year of Horror (1940): A collection of photos and documents covering the communist rule in Latvia from June 17, 1940 to July 1, 1941.
- Harold B. Lee Library. Historia Lettoniae: Documenta primaria ("History of Latvia: Primary Documents." EuroDocs.
- Svabe, Arveds. The Story of Latvia.
- Castella mediaevalia Lettoniae.
- Historia Latviae.
- Mythi historiae Lettoniae.
- Occupatio Lettoniae (PDF).
- Res historiae Lettoniae: 1939–1991.
- Ruinae castellarum in Lettonia.
- Tabulae geographicae Lettoniae saeculis 16, 17, 18.