Fratres militiae Christi Livoniae

(Redirectum de Ordo Livonicus)

Ordo fratrum militiae Christi Livoniae[2] vel simpliciter Ordo Livonicus fuit ordo religiosus equitum, pars ordinis Teutonici in Livonia vel, ut tunc Latine nominabatur, in Terra Mariana. Anno 1237 constitutus est. Magister ordinis in arce Wendensi vel in Riga sedebat.

Sigillum ordinis Livonici (inscriptio: <Com>mendatoris dom<us Te>uton. in Livonia)[1]
Burg Wenden, arx magistri ordinis Livonici

HistoriaRecensere

Ordo continue bellum contra gentes Balticas et contra Magnum Ducatum Lithuaniae et contra Rutheniam gerebat et terras ad civitatem suam adiungebat vel perdebat. Anno 1346 ducatum Estlandiae a Danis empsit. Ab anno 1435 pars erat Confoederationis Livonicae. Anno 1558 Tarbatum ab Ioanne Severo occupatum est; sic Bellum Livonicum coepit. Anno 1561 Gotthardus Kettler, ordinis magister ultimus, Lutheranus factus est et ducatum Curlandiae et Semigalliae e reliquiis terrarum ordinis composuit.

FontesRecensere

Inter chronica ordinis Chronicon Livoniae Latinum Heinrici Letti et Livländische Reimchronik (scilicet Chronicon Livonicum rimatum, Theodisce scriptum) memoremus.

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Cf. Dictionnaire de numismatique et de sigillographie religieuses... Lutetiae 1852, col. 1264. (Textus apud Google Books)
  2. Vel fratres militiae Christi in Livonia, fratres Teutonici Livoniae etc. Videas Alexandri Turgenev Historica Russiae monimenta..., vol. I, Petropoli 1841, pp. X—XIV. (Textus apud Google Books)