Curlandiae et Livoniae tabula (Amstelodami, anno 1706)
Curlandiae tabula (saeculi XVIII)

Curlandia est Lettoniae regio historica. In sensu lato Curlandia a ripa laeva Duinae Occidentalis usque ad mare Balticum patet. Sensu strictiore Curlandia est territorii huius pars occidentalis, quae nunc Lettonice Kurzeme nominatur.

HistoriaRecensere

Nomen Curlandiae a Curonibus gente Baltica originem habet, qui lingua Curonica utebantur. Ab anno 1267 terra Ordinis Livonici Curlandia facta est. Gotthardus Kettler, Ordinis magister ultimus, Ducatus Curlandiae et Semigalliae condidit, ubi domus Kettler usque ad annum 1771 regnabat. Ad Magnum Ducatum Lithuaniae Curlandia tunc pertinebat. Dux e domo Kettler ultimus, Fredericus Gulielmus, Annam filiam Ioannis V nupsit et mortuus est; Anna, imperatrix Russiae facta, Curlandiae ducem Ernestum de Biron fecit, sed de facto Curlandia et duces eius e domo Bironis iam sub imperio Russico erant. Anno 1795, Polonia divisa, de iure ad Imperium Russicum Curlandia adiuncta est et gubernium Curlandense ibi conditum erat. Ab anno 1918 Curlandia Lettoniae pars est.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici:  • Encyclopædia Britannica