Vide etiam paginam discretivam: Flumen (discretiva)

Flumen (-inis, n.), sive fluvius sive amnis, est aqua, plerumque dulcis, in superficie terrae inter binas ripas aut in speluncis subterraneis ad aliud corpus aquae in loco inferiori affluens, sicut in oceanum, mare, sinum, lacum, paludem, locum uliginosum, vel aliud flumen.

Nomen fluminis a fluendo deducitur. Flumen fontem saepe habet in montibus et descendit clivos. Duo flumina, cum iungantur, confluere dicuntur. Parva flumina rivi appellantur.

Flumen aut fluvius?Recensere

Sic dixit Isidorus: "DE FLUMINIBUS. Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus."[1]

Artifices antiqui fluvium per personam dei fluvialis fingere solebant, notabilis plerumque addita urna fontali.

FluxusRecensere

Fluxus fluminis est summa aquae fluentis. Fluxus pendet ex altitudine fluminis, clivo, spatio inter ripas, velocitate aquae, imbribus, statu riparum, et elementis quae obstant.

FonsRecensere

Omnes conveniunt fontem fluminis situm esse in maximo aquae transitu. In confluentia loco, flumen minus dicitur influere in maius.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Etymologiarum libri viginti, Liber XIII, 21 (litterae inclinatae adduntur).

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad flumen spectant.