Vide etiam paginam discretivam: Canno (discretiva)

Canno[1] est vallis vel angustiarum genus; cum flumen montes secat et vallem profundam marginibus arduissimis saxosis format totumque huius vallis fundum fluminis alveus occupat, canno fit.

Autariatis fluminis Montis Nigri altissimus Europae canno.

Canno Groenlandiae maior, maximus orbis terrarum canno, est glaciario perpetuo opertus et solum anno 2013 inventus; secundus ab altissimo est Canno Vis fluminis Namibiae. Canno maior fluminis Colorati notissimus est. Europae canno altissimus est canno Autariatis[sr] fluminis Montis Nigri; in montibus Caucasicis canno Sulakensis,[2] Gerrho flumine formatus, maximus est.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. каньон. Cf. Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis Canno et Canna, 5.
  2. Cf. binomina Leptocythere sulakensis, Candona sulakensis.

Nexus externiRecensere

  • De cannone in Britannica (Anglice)
  • De cannone in Encyclopaedia Russica magna (Russice)
  • De cannone in Encyclopaedia Norvegica magna (Norvegice)