Caucasus
- Si de Caucaso Indico scire vis, vide Paropamisum
Caucasus[1] (Graece Καύκασος; Armenice Կովկաս ; Atropatenice Qafqaz ; Georgice კავკასია ; Russice Кавказ) sunt montes et regio in Europa orientali et Asia occidentali. Praeclarus montium Caucasi est Ararat; summus mons Elbrus vocatur. Cuius culmen 5642 m supra maris aequor est, itaque est summus Europae mons.
Caucasus ad septentriones et orientem spectat ad Russiam ubi Ciscaucasia iacet. Ad meridiem et occidentem (in Transcaucasia) sitae sunt civitates Georgia, Armenia, Atropatene, et duae regiones quae civitates sui iuris non ab omnibus sed saltem a quibusdam habentur : Abascia atque Ossetia Meridionalis.
Systemata montium et iuga CaucasicaRecensere
Systemata montium duo Caucaso nomine coniunguntur: Caucasus Maior et Caucasus Minor. Caucasus Maior a Ponto Euxino (a regione Anapae urbis prope paeninsulam Tamanicam) ad mare Caspium (ad paeninsulam Abscheronicam) plus quam 1150 chm extensus, regionem totam inter maria patentem obstruit; is saepe Caucasus sine ulli elimationibus nominatur.
Caucaso Maiore medio iugum altissimum tollitur, quod iugum Principale[2] (vel saepe iugum divortii aquarum, nonnunquam et Caucasus Magnus) appellatur. Montes Caucasi altissimi iugi Principalis partes sunt. Tria iuga non tam alta a iugo Principali septentrionem versus sita sunt: haec sunt iugum Scopulosum[3], iugum Silvosum[4] et iugum Pascuosum[5].
Omnia iuga Caucasi Maioris in zonas tres dividuntur:
- Caucasus Occidentalis (a Ponto Euxino ad pedes montis Elbrus),
- Caucasus Medius (a monte Elbrus ad Casbekium), ubi Dychtau et murus Bezengiensis[6] altissimi siti sunt, et
- Caucasus Orientalis (a Casbekio ad Mare Caspium).
Caucasus Minor (olim saepe Anticaucasus) in Georgia, Armenia et Atropatene situs, systema iugorum perplexa est. Iugum Lichense[7] Caucasum Maiorem et Caucasum Minorem coniungit. Aragatz (olim "Alaghez"[8]) mons Armeniae 4090 m altitudinis, est cacumen Caucasi Minoris alltissimum,
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
NotaeRecensere
- ↑ Attestatio nominis Latini: Mela 1,15,2; Ov. met. 2,224; 8,798 (Caucason, Acc.); Hor. carm. 1,22,7; attestatio recentior: C. Pfahler: Ius Georgicum Regni Hungariae (1820)
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Главный хр..
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Скалистый хр..
- ↑ Russice Лесистый хр.
- ↑ Russice Пастбищный хр.
- ↑ Cf. binomen Gagea bezengiensis et Czerek Bezengiensis flumen (Index plantarum herbarii florae URSS, vol. XXV, 1986, p. 24.
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Лихский хр..
- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Арагац.
Nexus interniRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caucasum spectant (Caucasus, Caucasus mountains). |
Situs geographici et historici: Locus: 42°30′0″N 45°0′0″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |