Ciscaucasia
Ciscaucasia[1] (Russice Предкавказье, tr. Predkavkaz'e) est terra, ad septentrionem Caucasi Maioris sita. Fines Ciscaucasiae, praeter Caucasum Maiorem in meridie, sunt depressio Kumo-Manytschensis in septentrione, palus Maeotis et Bosporus Cimmerius in occidente atque mare Caspium in oriente. Ciscaucasia Occidentalis Mediaque est regio agriculturalis valens, in Ciscaucasia Occidentali autem pascua semideserta sunt. In multis locis Ciscaucasiae deposita petrolei et gasii nota sunt.