Palus Maeotis[1] (Graece: Μαιῶτις λίμνη) vel Propontis,[2] sive nunc mare Asoviense[3] (Russice: Азовское море, Ucrainice: Азовське море) nominatur, mare est Oceani Atlantici, in Europa Orientali ad septentrio-orientem Ponti Euxini situm, per Bosporum Cimmerium cum eo coniunctum. Ad "aquas internas" Ucrainae et Russiae pertinet. De Maeotarum gente hoc nomen habet; Circassice et hodie МыутӀэ (Myutie) nuncupatur.

Palus Maeotis in mappa Europae

Area paludis Maeotis est 39 milia chm², profunditas eius mediocris circa 7-8 m, maxima autem circa 14 m est. Flumina maxima in Maeotidem fluentes sunt Tanais, Rhombites Maior[4] et Hypanis. Sinus maximi sunt Putridum mare, lingua terrae Arabatensi longissima a Maeotide separatum, sinus Taganrogiensis, limenes Utliukensis et Lacteus.

Portus paludis Maeotidis maximi sunt Kertschia Crimaeae, Mariopolis Graecorum rei publicae Donetskensis, Hygres regionis Zaporizhiensus, Rostovia ad Tanaim et Taganrogium regionis Rostoviensis, Temrucum territorii Crasnodariani.

Notae recensere

  1. "Et hoc mare est palus Maeotis famosissima..." (The Opus Majus of Roger Bacon, vol. 1, p. 357); Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~, vol. 3, p. 542.
  2. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum: Supplementum referens nomina Latina vulgaria (1985), p. 42.
  3. "...Palus Maotis, ovvero Mare Asoviense..." (Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 767)
  4. Vulgo Ея, Ieia, Graece Μέγας Ῥομβίτης, — Strabonis Geographica XI 2, 4, Ptolemaei Geogr. V 9, 3; Mercatoris tabula Tauricae, 1595; Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 473.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad paludem Maeotidem spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 46°0′0″N 37°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия