Res publica popularis Donetskensis

Res publica popularis Donetskensis[1] (Russice: Донецкая Народная Республика, tr. Doneckaja Narodnaja Respublika; Ucrainice Донецька Народна Республіка, tr. Donec'ka Narodna Respublica) est civitas non rite agnita in Europa Orientali in Ucraina sita, quae anno 2014 se rem publicam sui iuris esse declaravit. Ab anno 2014 ad annum 2015 cum re publica populari Luganskensi pars confoederationis Novae Russiae fuit, die 21 Februarii 2022 civitatem sui iuris a Russia admissa, mense Octobri anno 2022 pars Russiae declarata est omnibus paene civitatibus negantibus. Dux eius est Dionysius Pušilin et legislatura eius est Consilium Populi Rei publicae popularis Donetskensis.

Wikidata Res publica popularis Donetskensis
Res apud Vicidata repertae:
Res publica popularis Donetskensis: insigne
Res publica popularis Donetskensis: insigne
Res publica popularis Donetskensis: vexillum
Res publica popularis Donetskensis: vexillum
controversa, Russian-occupied territories of Ukraine, res publica, regio Ucrainae, civitas statu dubio
Civitas: Russia
Locus: 48°0′32″N 37°48′15″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Donetsk, Dokuchaievsk, Starobesheve, Amvrosiivka, Boikivske, Novoazovsk, Khartsyzk, Makiivka, Yasynuvata, Horlivka, Debaltseve, Yenakiieve, Zhdanivka, Khrestivka, Shakhtarsk, Chystiakove, Snizhne
Territoria finitima: Ucraina, Regio Rostoviensis, Res publica popularis Luganskensis, Zaporozhye Oblast, Russia

Forma

Area: 26 517 chiliometrum quadratum
Caput: Donetsk
Subdivisiones: Amvrosiivka Raion, Novoazovsk Raion, Starobesheve Raion, Boykivske Raion, Donetsk city council, Debaltseve City Council, Dokuchaevsk City Council, Horlivka City Council, Yenakiieve City Council, Zhdanivka City Council, Khrestivka City Council, Makiivka City Council, Snizhne City council, Torez City council, Shakhtarsk City council, Yasynuvata City Council, Khartsyzk City council

Gestio

Praefectus: Denis Pushilin
Consilium: People's Council of the Donetsk People's Republic

Vita

Incolae: 2 302 444
Sermo publicus: Russica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Rubelus Russicus

Tabula aut despectus

Res publica popularis Donetskensis: situs
Res publica popularis Donetskensis: situs

In litore septentrionali paludis Maeotidis sita, res publica cum regione Rostoviensi et re publica populari Luganskensi d orientem, regione Charcoviensi ad septentrionem et regione Dnepropetrovskensi necnon Zaporizhiensi ad occidentem contermina est. Aream 26 517 chm2 habet et circa 4 320 milia incolarum (anno 2014). Caput rei publicae Fornaces sunt. Aliae urbes sunt Bachmutum, Kramatorsk, Mariopolis, Sacrimontium (Sviatogorsk), Thorez etc. Tanais Minor flumen rei publicae maximum est; Istrianus fluvius trans Fornaces et Mariopolim fluens in Paludem Maeotidem effunditur.

Historia

recensere
 
Imago tumultuum Donetskensium

Multi Russi regionem Donbassem in Ucraina orientali incolebant. Die 7 aprilis 2014, post Euromaidan concursum Ucrainae ad Europam adiungendae gratia atque post invasionem russicam in Crimaeam, intercedentes armati sedem publicam Donetskensem occupaverunt atque Donbassis libertatem declaraverunt. Sola Ossetia Meridionalis civitatem agnovit, dum Ucraina eam globum tromocraticum putabat.

De bello civili Ucrainae orientalis tractant Organizatio securitati cooperationique in Europa favendis (OSCE sive OSZE)[2][3] et Concilium Salutis Consociationis Nationum vel etiam Curator supremus Consociationis Nationum pro Iuribus Humanis.[4]

Nexus interni

recensere
  1. Cf. de regione Donetskensi Two new species of Leveillula, 1988; "donetzensis" ([1]) de nomine Donetz (Донец) fluvii derivatum videtur.
  2. OSCE SPECIAL MONITORING MISSION (SMM) TO UKRAINE: The facts
  3. http://www.zeit.de/politik/ausland/2015-06/osze-ukraine-eskalation
  4. Office of the United Nations High Commissioner for Human Rights: Report on the human rights situation in Ukraine.

Nexus externi

recensere


Civitates et territoria Europae