Res publica Cypri septentrionalis
Res publica Turcica quae dicitur Cypri septentrionalis (Turcice; Kuzey Kıbrıs Türk Cumhuriyeti, breviter KKTC) est respublica se proclamans et a communitate internationali non agnita quae patet in Septemtrionali Cypriae insulae zona anno 1983 et in zonis ab exercitu Turcico rectis post operationem militarem anni 1974.
Civitas: Res Publica Cypri Septemtrionalis
Locus: 35°10′54″N 33°21′48″E
Nomen officiale: Kuzey Kıbrıs Türk Cumhuriyeti
Fines
Forma
Caput: North Nicosia
Gestio
Consilium: Assembly of the Republic
Vita
Commemoratio
Sigla
Praefixum telephonicum: +90
Tabula aut despectus
Praeses Reipublicae e conditione, anno 1983, usque ad 2005 historicus dux Radulphus Denktaş fuit, infestus transigendo cum internationaliter agnita Reipublicae Cypriae gubernatione Graeco-Cypria ad favendum insulari reunificationi. Ex anno 2003, motus politicus reunificationem ac ingressum in Unionem Europaeam cupiens statutus est, quod duxit ad eligendum Mahometum Ali Talat Primum Minitrum anno 2004 et Praesidem Reipublicae die 17 Aprilis 2005. Mustafa Akıncı est quaternus et hodiernus praeses Cypri Septemtrionalis. Creatus est ad hoc officium in electione praesidis anno 2015.[1]
Eius caput Nicosia (Turcice Lefkoşa) est; nihilominus Septemtrionalis urbis pars, quia divisa est termino ecechiriae, Linea Viridi sive Attilae.
Status iuridicus
recensereSolum Turcia declarationem independentiae Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis agnoscit, quae a contrario "non valida ex aspectu iuridico" secundum Concilii Salutis Consociationis Nationum resolutiones 541 anni 1983 et 550 anni 1984 declarata est. In praeterito, aliqui iurisprudentes Rempublicam Turcicam Cypri Septemtrionalis "civitatem neuropasticam" secundum Tribunalis Europaei ab Iuribus Humanis decretum die 18 Decembris 1996 definivere quod essentialiter Turciae responsalitatem in ordinariarum rerum gestione in Septemtrionali Cypri parte agnoscebat.
Anno 2002 Secretarius Generalis Consociationis Nationum Kofi Annan destinatum pacis ad reunificandam insulam ostendit; quod, subiectum referendo die 24 Aprilis 2004, a 65% suffragatorum in se proclamata Republica Turcica Cypri Septemtrionis acceptum est, sed reiectum est a plerisque suffragatoribus in insulae parte ab internationaliter agnita Reipublicae Cypriae gubernatione recta.
Historia
recenserePropter suam geographicam positionem et suum strategicum pondus, in Cyprum invasere Hetthaei, Assyrii, Aegyptii, Persae, Ptolemaei, Romani, Byzantini, Leziniacenses et Venetiani.
Anno 1571, insula ab Imperio Ottomanico capta est. Ottomani insulam per millarum systema, ubi omnes homines secundum religionem classificabantur, gubernavere. Cyprus subiectus est Turcis usque ad 1878, cum eius administratio ad Britanniarum Regnum transiret. Usque ad primum bellum mundanum, insula legaliter ad Turciam pertinuit, tempore in quo annexa est a Britanniarum Regno ob belligerentiam sociam cum Imperiis Centralibus. Anno 1960 libertatem obtinuit.
Cypri libertas
recensereBritannicum dominium ambarum communitatum aspirationes? continere nequivit. Graeco-Cyprii anno 1830, cum nata est Civitas Graeca, inceperant agnitionem pro Enōsi sive unione cum Graecia cum qua culturalia ac historica vincula habebat. A contrario, Turco-Cyprii milites subitarios VOLKAN conformavere qui anno 1858 ceperunt novum nomen "Organizationem Resistentiae Turcicae" (Turcice Türk Mukavemet Teşkilatı, TMT) et quorum propositum Enōsin vitare et Taximo (Turcice Taksim) sive divisioni inter Turciam et Graeciam favere erat.
Exigentiae in violentam pugnam, ab Organizatione Nationali Proeliatorum Cypriorum (Graece; Εθνική Οργάνωσις Κυπρίων Αγωνιστών sive ΕΟΚΑ) rectam, adduxere, favente Archiepiscopo Macario III, Ecclesiae Autocephalae Orthodoxae Cypriae archiepiscopo et primato. Ob talem situationem, Turcae Imperio Britannico favere coeperunt ne civitatis Graecae subditi essent.
Ante militarem sumptum et vitarum humanarum ammissionem quos postulabat Britanniarum Regno colonialem situationem servare, haec natio Graeciam et Turciam invitavit ut invenirent solutionem quaestioni Cypriae.
Quod adduxit ad Consensum Turicensem anno 1958 et ad Consensum Londinensem anno 1959. Quae vigere coepere die 16 Augusti 1960 cum Reipublicae Cypriae partu per complicatam constitutionem cuius praecipuae res sunt:
- Bicommunalis respublica cum aequalitario statuto ambabus communitatibus.
- Graecia, Turcia, et Britanniarum Regnum erunt potentiae sponsoriae cum interventionis iure si constitutionale regimen in periculum vocetur.
- Ut Enōsis vitaretur, declaratus est Cyprus se iungere ad ullam nationem, civitatum circulos et organizationes nequire quas Graecia et Turcia non participant. Etiam statutum est ut Respublica Cypria, tota aut ex parte, politicam aut oeconomicam unionem cum alia Civitate participet.
- Potestas exsecutiva a Graeco-Cyprio praeside et a Turco-Cyprio praeside vicario, a suis respectivis communitatibus per suffragium universale electis, suscipiebatur.
- Ambo identicis potestatibus fruentur, cum intercessionis iure.
- Potestas legisfera erit in domu repraesentantium cum membris electis ab ambabus communitatibus proportione 70/30.
- Utraque communitas propriam cameram legisferam communalem cum competentiis religioso ac culturali ambitu inter alias.
- Ambae communitates in foederibus suas Enōseōs et Taximi postulationes repudiare accipient.
Divisio intercommunalis
recensereGraeco-Cyprius dux Macarius III, intercommunali aequitati contrarius, Turco-Cypriorum ius intercessionis eliminare conatus est per constitutionis mutationem. Horum reiectio variis violentiae actibus anno 1963 facya est, quorum culmen accidit hoc anno, proximo et 1967.
Proinde, Turco-Cyprii insulae campos relinquere, in exsilium se in inclavaturas eiicere et suos locos operandi relinquere coacti sunt. Consociationis Nationum Concilium Salutis vim pacis UNICYP in insula collocare probavit, quae ibi adhuc diffusa est.
Operationes militares Turcicae
recensereIdibus Iuliis 1974 effecta est in insula subitanea rerum conversio contra Macarii gubernationem. Quae ducta est a Graeco et Graeco-Cyprio circulo militare cum destinato resuscitandae Enōseōs. Etiam nuncupatae Iunctae Colonellorum (Graece Χούντα των Συνταγματαρχών) favorem habebat qui Graeciam inter 1967 et 1974 gubernabant.
Quod Turciam territavit quae Turco-Cypriae minoritatis metum habebat quam protegere pollicita est propter praestationis foedus Civitatem Cypriam pariens. Cuius causā, firmam invasionem in Septemtrionalem Cypri partem per Operationem Attilam, etiam a Turcis "Operationem Servandae Pacis" nuncupatam, perfecit.
Territorii igitur 37 centesimae penes Turcas mansere et inter 140 000 et 160 000 Graeco-Cyprii e Septemtrionali insulae parte fugire debuere.
Ex illo tempore, exsulum regressus in eorum terras et proprietates a Graeco-Cypriis expostulatur. Turcia, pro sua parte, respondit cum proclamatione "Civitatis Foederatae Turcicae Cypri" anno 1975 et Novembri mense anni 1983 cum independentiae declaratione rem publicam Turcicam Cypri septemtrionalis faciens.
Status post invasionem Turcicam
recensereEx operatione effecta anno 1974 Nationes Unitae conflictum sine successu solvere conataesunt. Anno 1999 Unio Europaea in Consilio Europaeo Helsingiensi statuit ut reunificatio condicio ad adhaerendum Cyprum non esset. Graecia Turciae candidatum intercedere comminata est si non includebatur haec decisio.
Nationes Unitae innumerabiles conatus effecerunt ad solvendum conflictum per unificationem. A Secretario Generali Consociationis Nationum facta proposita annis 1984, 1986 et 1992 a Graeco-Cypriis reiecta sunt quia politicam aequitatem inter duas communitates non admittebant. Alia solvendi conflictus conamina annis 1996 et 1997 defecere, quoniam Turco-Cypriis non agnita est Civitas independens.
Illius temporis Secretarius Generalis Consociationis Nationum Kofi Annan novum propositum anno 2002 ideas includentes praesentavit quae fortes repudiationes inter Graecam communitatem attulere. Anno 2003 emendata, statuebat duarum civitatum foederationem creare — Civitatem Graeco-Cypriam et Civitatem Turco-Cypriam — ambas a gubernatione foederali cum paucissima potestate coniunctas, ut viget in Bosnia et Herzegovina aut ut Serbiae et Montis Nigri gubernatio usque ad dissolutionem.
Post innumera colloquia, die 24 Aprilis 2004 Secretarii Generalis Consociationis Nationum destinatum pacis Cypro praesentatum est ut per referendum in ambabus communitatibus ratificaretur.
Turco-Cyprii, sui praesidis Raufi Denktaş consilium ut contra suffragarentur neglegentes, propositum cum 65% incolarum probavere. Graeco-Cypria communitas destinatum reiecit, quamobrem, finem cepere omnes spes ut unificatus Cyprus in Unionem Europaeam Kalendis Maiis 2004 iniret. Plerique Graeco-Cyprii destinatum nimias potestates Turco-Cypriis dare putabant. Praecipua optio Graeco-Cypria oppositio fuit quoniam omnes Graeco-Cyprii exsules ad suas domos redire nequivere, quia Turcicae copiae in insula indefinite manere poterant iuxta cum 45 000 Turcicorum colonorum ibi consessorum.
Geographia
recensereZona a Turcia occupata e 1974 3355 km2 lata est, fere 36% Cypri aream repraesentans. Pelvis Mediterraneae Boreoriente, in Pelvi Levantina sita, insula 65 km a Turcia Septemtrione, 100 km a Syria Oriente, 420 km ab Aegypto Meridie et 480 km a Graeca insula Rhodo distat. Turco-Cypria litora, 780 km longa, harenosa et saxosa, sunt unus locorum ubi ova pariunt chelonia mydae et carettae inter menses Aprilis et Augusti.
Territorii Meridie, Linea Viridis, zona dearmata et penes Consociationis Nationum Cassides Caeruleas (UNFICYP), lineam demarcationis cum Republica Cypri Meridie constituit.
Clima
recensereClima typice Mediterraneum est cum aestatibus calidis siccisque et hiemibus dulcibus umidisque.
Ianuarius | Februarius | Martius | Aprilis | Maius | Iunius | Iulius | Augustus | September | October | November | December | |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
T° (max) | 15 | 16 | 18 | 22 | 26 | 30 | 34 | 34 | 31 | 27 | 23 | 17 |
T° (min) | 6 | 6 | 8 | 10 | 14 | 18 | 21 | 21 | 19 | 15 | 11 | 8 |
T° (med) | 11 | 11 | 13 | 16 | 20 | 24 | 27 | 27 | 25 | 21 | 16 | 13 |
Praecipitationes (mm) | 80 | 50 | 50 | 20 | 20 | 5 | 0 | 0 | 5 | 25 | 40 | 100 |
T° maris (med) | 13 | 12 | 13 | 15 | 15 | 17 | 24 | 25 | 19 | 20 | 16 | 12 |
Fauna et flora
recensereDistinguuntur tria magna vitalia spatia faunae et florae in Cypro Septemtrionali: iugum montium, litus et superficies in usu agriculturali.
Silvae in Ceryniae montibus densantur, ubi inveniuntur pini, cupressi et cedri, sed etiam iuniperi, platani, quercus, oleae et siliquae.
Pauca animalia modo silvestri vivunt, exceptis gype fulvo, vulpe, chiropteris, chelonioideis et ophione.
Civilitas
recensereSecundum constitutionem, Respublica Turcica Cypri Septemtrionalis respublica democratica laica cum regimine semipraesidiali est. Praeses est etiam Dux Civitatis, Primus Minister et Dux Gubernationis.
Praecipuae factiones politicae
recensereOcto factiones Turco-Cypriam politicam vitam condividentes quae sunt:
- Factio Unitatis Nationalis (Turcice; Ulusal Birlik Partisi sive UBP), dexterae;
- Factio Democrata (Turcice; Demokrat Parti), centri dexterae;
- Factio Respublicana Turcica (Turcice; Cumhuriyetçi Türk Partisi sive CTP), centri sinistrae;
- Factio Libertatis et Reformationis (Turcice; Özgürlük ve Reform Partisi sive ÖRP), centri sinistrae;
- Factio Democratiae Communis (Turcice; Toplumcu Demokrasi Partisi sive TDP), centri sinistrae;
- Factio Cypri Uniti (Turcice; Birleşik Kıbrıs Partisi sive BKP), communistica;
- Factio Novi Cypri (Turcice; Yeni Kıbrıs Partisi sive YKP), centri sinistrae:
- Factio Socialistica Cypri (Turcice; Kıbrıs Sosyalist Partisi sive KSP), extremae sinistrae.
Comitia
recenserePraesidialia
recenserePraeses Reipublicae Cypri Septemtrionalis cata quinquennio per suffragium universale directum electus est. Prima comitia anno 1981 habita sunt, ubi visus est Raufus Denktaş eligi Praeses Cypri Septemtrionalis, et fuit anno 2005, post quinque mandata, cum se ad comitia praesentare desivit. Diei 24 Aprilis 2005 comitia Socialis Democratae Mahometi Ali Talat victoriam e Factione Respublicana Turcica videre. Diei 18 Aprilis 2010 comitia Primum Ministrum Dervisum Eroğlu Civitatis capite collocavit.
Legisfera
recensereComitia legisfera habita sunt cata quinquennio per suffragium proportionale ut electi sint quinquaginta deputati. Minima percentatio ut electi deputati habere possit est 5 centesimae.
Die 19 Aprilis 2009 habita sunt, anticipate, octava comitia legisfera in Cypro Septemtrionali: est Factio Unitatis Nationalis, hodie a Derviso Eroğlu ducta, qui comitia vicit ob Factionem Respublicanam Turcicam Praesidis Cypri Septemtrionalis Mahometi Ali Talat.
Defensio
recensereVis Securitatis Cypri Septemtrionalis (Turcice; Güvenlik Kuvvetleri Komutanlığı sive KKTC) a 5000 militum componitur. Quae ipsa non est exercitus, sed accuratius divisio militaris. Praeter militum formationem, ea etiam Turco-Cyprios vigiles formationem suscipit.
Vis Securitatis Cypri Septemtrionalis Maior Generalis (Turcice Tümgeneral) a suo Exercitus Turcici homologo designatur.
Maiores Generales
recensereTurco-Cypriorum Maiorum Generalium muneris duratio est biennium. Hic inferius est catalogus Maiorum Generalium in Cypro Septemtrionali:
Divisiones administrativae
recensereRespublica Turcica Cypri Septemtrionalis divisa est in eparchias (Turcice; kaza) quinque cum capite homonymo.
Tabula Cypri | Eparchiae | Turcicum nomen |
---|---|---|
Arsinoë | Gazimağusa | |
Cerynia | Girne | |
Morphou | Güzelyurt | |
Nicosia | Lefkoşa | |
Tricōmon | İskele |
Caput Septemtrionalis Nicosiae (Turcice Lefkoşa) pars est. Inter Cyprum Septemtrionalem et Rempublicam Cypri fines, Linea Viridis nuncupati, est penes 1400 Cassidum Caerulearum, sed etiam penes Britanniarum Regnum. Hoc ultimum ibi servat propugnacula circiter cum 4000 militum Acroterii, insulae Meridie, et Deceliae. De territoriali horum propugnaculorum attributione quaestio nondum soluta est, quae, in finitima zona sita, penes duplicem administrationem coniunctam inter duas Cyprias civitates condivisam sunt, cum legibus dissimilibus ad Britannicos habitatores, sed cum legali systemate civili valde fundato in Civitatis Cypriae Graecae eo, cum accommodationibus ad Turco-Cyprios Deceliae habitatores. Hae Britannicae suverenitatis zonae etiam commutationis loco, negotiatione et transitu inter duas insulae communitates prosunt.
Demographia
recensereGubernatio Cypri Septemtrionalis anni 1983 Boreocyprios incolas 155 521 fuisse aestimat. E Gubernatione Reipublicae Cypriae aestimationes anni 2001 numerum incolarum in 200 000 collocant, e quibus inter 80 000 et 89 000 Turco-Cyprii sunt et inter 109 000 et 117 000 Turci coloni sunt. Totius insulae census anno 1960 Turco-Cypriorum 102 000 et Graeco-Cypriorum numerum 450 000 indicavit. Aestimationes 36 000 (circiter 1/3) Turco-Cypriorum inter annos 1975 et 1995 emigravisse asserunt, cum consequentia ut intra Cyprum Septemtrionalem Turco-Cyprii a colonis e Turcia superati essent.
Cypri Septemtrionalis primus officialis census perfectus est anno 1996. Incolae relati sunt 200 587. Secundus census, anno 2006 factus, Cypri Septemtrionalis incolas 265 100 esse revelavit, quorum plerique ab aboriginalibus Turco-Cypriis componuntur, dum reliqui magnum Turcorum colonorum numerum includunt. E 178 000 Turco-Cypriis civibus, 82% sunt aboriginales Cyprii (145 000). E 45 000 natorum e haud Cypria familia, circiter 40% (17 000) nati sunt in Cypro. Haud civium numerus, inclusis studentibus, hospitibus laboratoribus et temporariis residentibus, 78 000 hominum attigit.
Anno 2010 Societas Internationalis Criseōs (Anglice; International Crisis Group) omnes Cypri Septemtrionalis incolas 300 000 esse aestimavit, fortasse quorum dimidium aut nati sunt in Turcia aut talium colonorum filii sunt. Fons Cypri Septemtrionalis incolas 500 000 attigisse, inter 50 centesimas Turco-Cypriorum et 50 centesimas Turcarum colonorum sive eorum filiorum in Cypro natorum divisos, affirmat.
Census Decembri 2011 perfectus in controversiam a factionibus politicis, collegiis opificum et localibus diariis vocatus est. Gubernatio de fraude et ne consulto totum numerum incolarum cum 294 906 computavisset accusata est. Quoque accusata est ut aestimationem 700 000 ante censum ad petendum pecuniarium auxilium e Turcia dedisset.
Cyprus Septemtrionalis fere tota Turcophonica est. Lingua Anglica, nihilominus, ample in usu est velut secunda lingua.
Sunt 644 Graeco-Cyprii Rhizocarpasum (Graece; Ριζοκάρπασο et Turcice Dipkarpaz) inhabitantes et 364 Maronitae Cormacitibus (Arabice Maronitice Cyprice ܟܘܪܡܐܟܝܬܝܣ; Graece Κορμακίτης; Turcice Kormacit sive Koruçam). Graeco-Cyprii Rhizocarpasi penes Turco-Cypriam administrationem vivere consentiunt et in Cypro Septemtrionali adhuc post anni 1974 hostilia manent. Reliqui Graeco-Cyprii in Cypro Septemtrionali penes Graeco-Cypriam administrationem vivere elegere et effugere in Meridiem; secundum Consensionem Commutationis Incolarum inter Turco-Cyprios et Graeco-Cyprios sub auspiciis Consociationis Nationum die 2 Augusti 1975. Velut resultatio, Rhizocarpasum est domus maximi numeri incolarum Hellenophonorum in Cypro Septemtrionali. Graeco-Cyprii incolae adhuc a Consociatione Nationum suppeditantur et Graeco-Cypria producta, proinde, in aliquibus tabernis prompta sunt.
Urbes cum maximo numero incolarum
recenserePositio | Urbs | Eparchia | Incolae | Photographemata |
---|---|---|---|---|
1 | Nicosia Septemtrionalis | Nicosia | 49 868 | |
2 | Arsinoë | Arsinoë | 35 381 | |
3 | Cerynia | Cerynia | 23 839 | |
4 | Morphou | Morphu | 12 391 | |
5 | Cionelium | Nicosia | 12 186 | |
6 | Leuca | Morphu | 7 532 | |
7 | Cythraea | Nicosia | 6 184 | |
8 | Lapēthos | Cerynia | 5 658 | |
9 | Carăbas | Cerynia | 4 638 | |
10 | Sanctus Epictetus | Cerynia | 4 183 |
Oeconomia
recensereRespublica Turcica Cypri Septemtrionalis internationalem interclusionem patitur; propter hanc diplomaticam insulationem, ea directe negotiari nequit cum aliis civitatibus, excepta Turcia; quamobrem paene duae tertiae partes exportationum et importationum fiunt cum Civitate Turcica. Moneta Libra Turcica est.
Grapheum Statisticae Turco-Cyprium productum nationalem grossum pro capite multiplicandum esse tempore minore quam decennio declarat, quod eam appropinquet ad eum Cypri:
Annus | 2000 | 2001 | 2002 | 2003 | 2004 | 2005 | 2006 | 2007 | 2008 | 2009 |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
PNG/inc. ($) | 4 978 | 4 303 | 4 409 | 5 949 | 8 095 | 10 567 | 11 837 | 14 765 | 16 158 | 13 354 |
Anno 2009, secundum Turcicum prelum, merces minima 1 237 librarum Turcicarum et functionarii merces minima 1 500 librarum Turcicarum erat.
Commercium
recensereCommercium cum Civitatibus tertiis obices habet ex iudicio Tribunalis Iustitiae Communitatum Europaearum diei 5 Iulii 1994, quod testimonia scripta e Septemtrionali zona orta intra Unionem Europaeam non accipi statuit.
Importatio
recensereAnno 2007, secundum Ministerium Culturae, Ambitus et Periegeseōs, importationes amplius milliardum et dimidium dollariorum repraesentabant, scilicet, incrementum amplius 450% sexennio. Pleraque bona importata vehiculorum (10%), fomitis (7%), constructionis (4%)... generis erant. Duae importationum tertiae partes cum Turcia fierent, 16% cum Unionis Europaeae nationibus, 7% cum Mediae Asiae nationibus.
Exportatio
recensereAnno 2007, exportationes amplius octoginta milliones dollariorum repraesentabant, scilicet incrementum amplius 100% e potestate a Turcico exercitu suscepta. Pleraque bona exportata sunt rutaceae (25%) et lac (25%). Secundum numeros a Gubernatione Turco-Cypria editos, fere duae tertiae exportationum partes cum Turcia, 15% cum Unionis Europaeae nationibus, 11% cum Mediae Asiae nationibus fierent.
Periegesis
recensereAnno 2008, Res publica Turcica Cypri septemtrionalis 1 008 000 turistarum accepisse aestimat, scilicet incrementum fere 25% relatum ad annum praevium. 65%, scilicet 650 000, Turcicae originis et 57 000 Britannici erant.
Octobri 2009, lectorum numerus erat 15 705 (e quibus 11 065 solum in Cerynia), scilicet incrementum 1,7% relatum ad eandem periodon anno 2008. Quinque stellarum deversoria fere turistarum numeri dimidium accipiunt. Excellit praecipue deversorium Mercure.
Infrastructura
recensereMedia communicationis
recensereInter praecipua diaria sunt:
- Afrika gazetesi [1]
- Halkın Sesi [2]
- Kıbrıs gazetesi [3]
- Kıbrıslı [4]
- trnc.info - daily news [5]
- Vatan [6]
- Volkan [7]
- Yeniduzengazetesi [8]
Inter praecipua portalia nuntiorum in Interreti sunt:
- Kıbrıs Postası. Quotidie ad hodiernas conformatum. Independens [9]
- Yerel Info. Locales Cypri Septemtrionalis nuntii [10]
- Hamamböcüleri. Alternativi nuntii. [11]
- Kuzey Kıbrıs Haber [12]
- European-Cyprus Net. Tribus linguis. [13]
Inter septimanalia excellunt:
- Cyprus Post [14]
- Cyprus Today – Septimanale Anglice [15]
- Londra Toplum Postası [16]
- Londra Gazete, London Turkish Gazette [17]
- Londra Olay Gazetesi [18]
- Ortam [19]
- Yeni Çağ [20]
Situs interretiales de nuntiis oeconomicis sunt:
- Kıbrıs Vizyon. [21]
- Makro Ekonomi. Programma televisificum oeconomicum. [22]
Inter agenturae nuntiorum eminent:
- TAK. Agentura nuntiorum semiofficialis Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis [23]
- INAF News Agency [24]
- Arca Haber Ajansi [25]
De disportiva informatione excellunt:
- CypSPORTS: World off Sports in North Cyprus [26]
- Football Results from North Cyprus [27]
- Scuba Diving en Chipre del Norte [28]
- Golfing in North Cyprus [29]
De status caeli informatione eminent:
- Weather in Cyprus [30]
Inter periodica mentrua sunt:
- Kyrenia Post. Anglice. [31]
- North Cyprus Monthly. Periodicum Ministerii Rerum Externarum Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis. [32]
- Pan. Periodicum. [33]
- Kıbrıs Vizyon. Nuntii oeconomiae. [34]
Inter periodica specializata sunt:
- Hekimce Online. Periodicum medica. [35][nexus deficit]
- Mimarca. Publicatio Camerae Architectorum. [36]
- Turcoman International [37]
Inter stationes televisificas excellunt:
- BRT - Bayrak Radio & Television Corp. [38]
- Akdeniz TV [39]
- DAU TV [40][nexus deficit]
- Kıbrıs Genç TV [41]
Inter stationes radiophonicas sunt:
Denique inter stationes televisificas et radiophonicas sunt:
Vectura
recensereInternationalia telephonemata per Turcicum praefixum telephonicum (+90 392) mittuntur, quia Cyprus Septmetrionalis nec proprium praefixum nationale nec praefixum radiophonicum habet. Simili modo, Cyprus Septemtrionalis dominium gradus supremi geographicum interretiale proprium non habet et est penes Turcicum dominium secundi gradus .nc.tr.. Cursus publicus per Zephyrium 10, TURCIAM inscribi debet, quia Unio Postalis Universalis Cyprum Septemtrionalem separatam entitatem non agnoscit. Radioamatorum operatores aliquando indicativis "1B" incipientibus utuntur, sed nec indemnationes nec alia credita operatoria habent.
Directi volatus versus Cyprum Septemtrionalem et commeatus commercialis per Boreocyprios portus propter Boreocypriorum portuum retentionem restringitur. Leuconoeci (Turcice Geçitkale sive Lefkonuk) et Ercan (Turcice Ercan) aëroportus solum a Turcia et ab Atropatena legales ingressus portus agnoscuntur. Directi volatus conducticii inter Poloniam et Cyprum Septemtrionalem die 20 Iunii 2011 coepere. Arsinoës et Ceryniae portus omnibus navibus clausi a Republica Cypri ex anno 1974 declarati sunt. Secundum consensionem inter Cyprum Septemtrionalem et Syriam, navalis circuitus inter Arsinoën et Laodiceam, in Syria, est. E Lineae Viridis apertura, Turco-Cyprii residentes per Graco-Cyprios portus negotiari sinuntur.
Educatio
recensereReipublicae Turcicae Cypri Septemtrionis systema educativum divisum est in partes quinque, quae sunt:
- Educatio praescholaris per paedotropheum pueris inter 4 et 6 annos natis datur.
- Educatio Primaria duabus phasibus praebetur. Ludus primarius pueris inter 7 et 12 annos natis qui quinquennium durat et obligatoria est.
- Educatio Secundaria, iuvenibus inter 16 et 18 annos natis structurata, trium annorum programma habet. Datur a scholis lyceis et collegiis vocationalibus nuncupatis. Scholae technicae et vocationales a lyceis commercialibus, educatione technica, schola vocationale agriculturali, schola nosocomorum et schola periegeseōs ac gastronomiae comprehenduntur.
- Educationem Supremam praebent haec instituta:
- Universitas Internationalis Cypri. [51]
- Universitas Orientis Mediterranei. [52]
- Universitas Europaea Leucae [53]
- Universitas Americana Ceryniae [54]
- Universitas Orientis Proximi [55]
- Academia Instructionis Professorum Nicosiae Ataturcus
- Universitas Technica Orientis Medii. Campus Cypri Septemtrionalis. [56]
- Educatio informalis responsalis eorum non aptorum educationi formali.
Salus
recensereSunt quinque valetudinaria praecipua: Valetudinarium Doctoris Burhan Nalbantoğlu, maximum nosocomium in Cypro Septemtrionali fere cum 400 lectis; Valetudinarium Arsinoës; Valetudinarium Sysclēpou; Valetudinarium Cengiz Topel; Valetudinarium Barış Ruh et Sinir Hastalıkları (psychiatricum et geriatricum). Sunt quoque, secundum Ministerium Salutis Turco-Cyprium, centra medica in morbis chronicis, in morbis haematologicis, in oncologia, in morbis endocrinis et in morbis diabeticis specializata.
Cultura
recensereCinematographia
recensereAnahtar, scilicet "clavis", anno 2011 emissa, prima pellicula diutina omnino in Cypro Septemtrionali producta fuit. Aliquae aliae coproductiones etiam factae sunt. Cypri Septemtrionalis, Turciae, Britanniarum Regni et Nederlandiae Coproductio, Kod Adı: Venüs, scilicet "Nomen Codicis: Venus", in Festo Canuae anni 2012 monstrata est. Moderator et scaenariographus Dervisus Zaim internationalem famam cum sua anni 2003 pellicula Çamur, scilicet "limus", assecutum est, quae UNESCO praemium in Festum Cinematographicum Venetiarum adepta est.
Pellicula documentaria Kayıp Otobüs, scilicet "laophorium amissum", a Turco-Cyprio diurnario Fauzio Tașpınar directa, in statione televisifica TRT quoque et in Festo Cinematographico Bostoniae anni 2011 emissa est. Pellicula undecim Turco-Cypriorum operariorum fabula narrat qui domos laophorio anno 1964 reliquere et qui nunquam rediverunt. Quorum reliquiae in puteo in Cypro Octobri mense 2006 inventa sunt.
Litterae
recenserePoësis editissima litterarum forma in Cypro Septemtrionali est. Turco-Cypria poësis et in Turcicarum litterarum effectibus et in insulae Cypri cultura fundatur. Mahometus Yaşın, Haccius Yücel, Nice Denizoğlu, Nese Yaşın, Aysen Dağlı et Canan Sümer inter celeberrimos Turco-Cyprios poëtas sunt. Inter recentiores poëtas sunt Nazifus Süleyman Ebeoğlu, Urkiye Mine Balman, Engin Gönül, Necla Salih Suphi et Pembe Marmara.
Musica
recensereRüya Tuner classica Turco-Cypria clavicymbalista est. Quae spectacula musica clavilis dedit et etiam monodiaria nonnullos concentus orchestrales symphoniacos participavit.
Gastronomia
recensereCyprus Septemtrionalis bene notus est propter nonnulla fercula inter quae cebaba (Turcice kebap). Alia fercula in carne pitā involutā fundantur. Vegetariani holerum repleta fercula invenire possunt. Aliud ferculum est louvia me lahana in holeribus folii vignis unguiculatis coctis consistens.
Theatrum
recensereTheatrum in Cypro Septemtrionali praecipue a Theatro Civitatis Turco-Cypriae, a theatris municipalibus et a privatarum theatralium societatum numero perficitur. Festum Theatri Cypri, a Municipio Turcico Nicosiae (Turcice Lefkoşa Türk Belediyesi) temperatum, est magna organizatio cum Turcicis institutis participantibus. Non sunt atria in Cypro Septemtrionali specialiter theatris constructa, sic spectacula in senaculis fiunt.
Artes athleticae
recensereAgnitione internationali carente, Cyprus Septemtrionalis nullius praecipuae societatis athleticae internationalis (velut COI, FIFA etc.) socius est.
Ex 2008, sunt 29 foederationes disportivae in Cypro Septemtrionali cum 13 838 adscripticiorum? membrorum. Cum 6054 artificum inter alios, taequondo, caratĭca, aikido ac curāsum sunt res populo gratissimae, quibus sequuntur pediludium cum 2240 adscripticiorum membrorum, sclopetatio cum 1150 adscripticiorum membrorum, et venatio cum 1017 adscripticiorum. Turma Pedilusoria Nationalis Cypri Septemtrionalis in praesenti loco 109º secundum systema interpunctuonis Elo collocatur.
Aliquae Boreocypriae societates disportivae ligas athleticas Turcicas participant.? Verbi gratia, Societas Disportiva Repugnatio intra Ligam Regionalem Canistrilusoriam Masculinam Turcicam; Societas Athletica Latmus intra Ligam Praecipuam Manufollii Turcicam; et Universitas Europea Leucae intra Superligam Teniludii Mensalis Turcicam.
Feriae et dies festi
recensereDies | Nomen Latinum | Nomen Turcicum |
---|---|---|
1 Ianuarii | Annus Novus | Yılbaşı |
23 Aprilis | Dies Puerorum | Ulusal Egemenlik ve Çocuk Bayramı |
1 Maii | Dies Laboris | İşçi Bayramı (ABD) |
19 Maii | Commemoratio Ataturci, Iuventutis et Dies Disportus | Atatürk'ü Anma, Gençlik ve Spor Bayramı |
20 Iulii | Dies Pacis et Libertatis | |
1 Augusti | Dies Resistentiae | |
30 Augusti | Dies Victoriae | Zafer Bayramı |
29 Octobris | Dies Reipublicae | Cumhuriyet Bayramı |
15 Novembris | Dies Independentiae | Bağımsızlık günü |
Notae
recensere- ↑ De electione Cypri Septemtrionalis in periodico Hurriyet Daily News (1 Octobris 2015) (Anglice)
Nexus externi
recensereSitus publici
- Situs Praesidiatus Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis
- Situs gubernativus Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis
- Situs Ministerii Rerum Externarum Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis
- Situs Parlamenti Reipublicae Turcicae Cypri Septemtrionalis
Situs informationis
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |