Dollarium Civitatum Foederatarum
Dollarium[1] Civitatum Foederatarum (Anglice et in multis linguis: dollar) , etiam dollarus appellatum,[2] est publica Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis moneta. Hoc dollarium usitate ut signum dollarii, $, velut USD aut US$ abbreviatur, ut ab aliis monetis dollariis denominatis distinguitur, et ab aliis quae signo $ utuntur. Divisum est in centum centesimas.
Dollarium Civitatum Foederatarum, in commercio internationali usitatissima, una est e monetis reservatis mundialibus.[3] Nonnullae civitates eo utuntur ut earum moneta publica; in multis aliis, id est moneta de facto,[4] et ut sola moneta adhibetur in nonnullis Territoriis Britannicis Marinis.
Congressus Americanus dollarium anno 1785 edidit.
Res quae ad Civitatum Foederatarum dollarium spectant systemate aerario foederali ordinantur.
Dollarium parte recta fert sententias Latinas Annuit Cœptis et Novus Ordo Seclorum.
Signum dollarii
recensereUna opinio est signum dollarii ex signo sestertii IIS ortum esse, sed haec opinio falsa putatur. Alia opinio est signum dollarii ex signo nummi Hispanici "columnnario" (ISI, II sunt columnae Herculis et S est vitta plus ultra inscripta) ortum esse. Et alia opinio est signum ex litteris P et S Peso nummum designantibus ortum esse. (Peso nomen ex "pondus" ortum est.)
Etymologia
recensereVocabulum dollarium, quod iam in lingua Hispanica et Batava exstabat, ex Theodisco verbo Thaler ortum est. In imperio Austro-Hungarico in oppido Bohemico Theodisce Joachimsthal Latine 'Ioachimica vallis' nuncupato nummi argentei facti erant qui Joachimstaler Guldengroschen, brevius Joachimsthaler, brevissime Thaler (sive Taler) appellabantur.
Alia dollaria
recensere- Dollarium Australianum
- Dollarium Canadiense
Notae
recensere- ↑ Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6). 22; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Ephemeris.
- ↑ "The Implementation of Monetary Policy - The Federal Reserve in the International Sphere" (PDF).
- ↑ Benjamin J. Cohen, The Future of Money (Princeton University Press, 2006), ISBN 0-691-11666-0; vide "the dollar is the de facto currency in Cambodia," in Charles Agar, Frommer's Vietnam (2006, ISBN 0-471-79816-9), p. 17.
Fons
recensereIbi nomen latinum "Ioachimica vallis" pro Joachimsthal invenire potes.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Dollarium Civitatum Foederatarum (Chartae argentariae) (Lingua Theodisca) (Lingua Anglica)