Vide etiam paginam discretivam: Lyceum (discretiva).

Lycēum, sive Lycīum (Graece Λύκειον), Athenis templum fuit Apollinis Lycei ob peripateticos eo in loco versatos praeclarum[1], quorum auctor Aristoteles scholas ibi Sp. Caudino T. Calvino cos. (334 a.C.n.) usque ad C. Longo II Sp. Caudino II cos. (323 a.C.n.) annum habuit, neque postea relictum donec peremptum est a L. Sulla impetum in Athenas faciente L. Cinna II C. Mario VII cos. (86 a.C.n.)[2].

Situs archaeologicus Lycei
Aristoteles, a Francisco Hayez depictus

Fama est ante Aristotelem et Prodicum Ceum ac Protagoram Isocratemque apud Lyceum habuisse scholas, deinde nonnumquam Socratem praeter forum usitatum, Platona Academiam eandem ad finem venisse. Ille autem iamdudum apud Asianos vivans Athenis captis rediit annos quinquaginta natus, qua disseruit cottidie ante templum cum discipulis obambulans, qui ab his περιπατητικοί, id est circumambulantes nomen adceperunt.

  1. Oxford Classical Dictionary (4a editio), s.v. "Peripatetic school."
  2. Morison, William (2006). "The Lyceum" 
 
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!