Franciscus Hayez, vulgo Francesco Hayez (natus Venetiis die 10 Februarii 1791; mortuus Mediolani die 12 Februarii 1882), natus familia oriunda e Francia, fuit pictor Italicus.

Wikidata Franciscus Hayez
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 10 Februarii 1791, 11 Februarii 1791; Venetiae
Obitus: 10 Februarii 1881, 12 Februarii 1882, 21 Decembris 1882; Mediolanum
Patria: Regnum Italiae, Imperium Austriacum

Memoria

Sepultura: monumental cemetery of Milan
Franciscus Hayez senex a se pictus anno 1878

Biographia

recensere
 
Franciscus Hayez iuvenis a se pictus cum lione tigrideque, anno 1830 circa.

Franciscus Hayez natus est Venetiae anno 1791. Pater Ioannes Hayez a familia modica Francogallica originem ducebat et mater Clara Torcella mulier Muriani erat. Franciscus quattor fratres habebat atque filius iunior familiae erat.

Hayez a matertera sua, quae Ioannem Binasco artis collectorem nupserat, educatus est. Binasco avunculus suus ingenium praematurum Francisci in arte delineandi animadvertit atque eum in arte discenda docuit, deinde iuvenis Hayez apud pictorem Franciscum Maggiotto(it) per annos tres studuit. Postea ille apud Philippum Farsetti(it) artium fautorem (qui in palatio suo(it) in Venetiis statuas e gypso factas habebat) studuit.

Anno 1806 Franciscus Hayez in academia artium Venetiarum entravit et Theodorum Matteini audivit.[1] Anno 1806 ille certamen academiae et domicilium anni uni apud Academia Sancti Lucae Romae vicit. Hayez in Urbe mansit usque ad 1814,[1] deinde ille Neapolim migravit, ubi Ioachim Murat tabulam commisit: igitur pictor Venetiarum, Romam redito, tabulam Ulixes ad aulam Alcinoi pinxit. Anno 1817, die 13 Aprilis, Franciscus Hayez Vicentiam Scaccia uxorem duxit in Ecclesia Sanctae Mariae in Via(it), Romae sita. Paulo post Franciscus Vicentiaque Venetias migraverunt.

Anno 1822 Hayez Mediolanum migravit et artium fautricem Claram Maffei(it) frequentavit. Maritus Clarae, Andreas Maffei(it), imaginem mulieris suae pictori commisit. Anno 1850 Hayez director Academiae Brera(it) factus est.[1]

 
Vespra siciliana (tertia tabula) (1846)

Franciscus Hayez in longa vita sua multas tabulas pinxit: varia opera civilia de historia sunt (Destructio templi Hierosolymitani, tres tabulae Vespra siciliana appellatae...); alia opera res romanticas aut historias biblicas in modo Neoclassico tractant. Ille etiam res theatrales depinxit. Tamen, quamvis multas tabulas de religione ut Ruth (1839), Samson et leo (1842) et Susanna (1859) pinxerit, apud opera eius tabulas pictas super altare non sunt, fortasse quia variae ecclesiae in Italia septentrionale exauguratae sunt bello Napoleonico. Franciscus Hayez etiam homines praeclaros Italicos effinxit, exempli gratia Camillus Bensus Comes Cavour vir politicus, Maximus d'Azeglio pictor atque Alexander Manzoni scriptor.

Anno 1869 Vicentia uxor sua mortua est. Anno 1873 pictor Angelinam Rossi Hayez sibi filiam adoptavit. Anno 1882 Franciscus Hayez, qui unum et nonagesimum annis agebat, mortuus est Mediolani. Corpus eius in crypta Famedio apud coemeterium monumentale Mediolani sepultum est.

Opera selecta

recensere
  • Athleta victor (1813)
  • Ulixes ad aulam Alcinoi[2] (1813-1815)
  • Vespra siciliana (1821–22)
  • Ultimum oscolum Romei et Iuliae (1823)
  • Melancholia (1840-1841)
  • Effigies Alexandri Manzoni (1841)
  • Meditatio (1851)
  • Oscolum (1859)

Pinacotheca

recensere
  1. 1.0 1.1 1.2 Vide paginam Francisci Hayez apud situm interretiale Italicum Treccani. (Italice)
  2. De tabula vide paginam apud situm interretiale Italicum operum artis Campaniae. (Italice)

Bibliographia

recensere
  • Maffeis, Bruno, Quelli che hanno fatto grande Milano, l'Italia: I personaggi sepolti nel Famedio del Cimitero Monumentale di Milano, 2015.
  • Mazzocca, Fernando, Francesco Hayez: Catalogo ragionato, in Cataloghi ragionati di artisti lombardi dell'Ottocento, Federico Motta Editore, 1994.
  • Mazzocca, Ferdinando, Francesco Hayez, Le mie memorie, Vicetiae, Neri Pozza Editore, 1995.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Hayez spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Большая российская энциклопедия • • Grove Art