Alexander Franciscus Thomas Antonius (it.: Alessandro Francesco Tommaso Antonio) Manzoni (Mediolani die 7 Martii 1785 nobili loco natus; ibidem die 22 Maii 1873 mortuus) fuit praeclarus scriptor more romanticismo, poeta, et politicus Italicus.

Wikidata Alexander Manzoni
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Manzoni: imago
Alexander Manzoni: imago
Alexander Manzoni: subscriptio
Alexander Manzoni: subscriptio
Nativitas: 7 Martii 1785; Mediolanum
Obitus: 22 Maii 1873; Mediolanum
Patria: Regnum Italiae, Regnum Sardiniae, Ducatus Mediolanensis
Nomen nativum: Alessandro Francesco Tommaso Antonio Manzoni

Familia

Genitores: Petrus Manzoni; Iulia Beccaria
Coniunx: Henrica Blondel, Teresa Borri
Proles: Giulia Manzoni, Luigia Maria Vittoria, Pietro Luigi Manzoni, Enrico Manzoni, Filippo Manzoni, Matilde Manzoni
Familia: House of Manzoni

Memoria

Sepultura: monumental cemetery of Milan

Insignia heraldica

Alexander Manzoni: insigne
Alexander Manzoni: insigne

Manzoni Mediolani natus est die 7 Martii 1785. Putatur Manzoni filius non esse patris publici Petri Manzoni sed Ioannis Verri, fratris illustris scriptoris Petri Verri.

Manzoni, nepos praeclari scriptoris Caesaris Beccaria, Melatii et Lugani studuit. Postquam amans matris eius Iuliae Beccariae obiit, apud matrem Lutetiam migravit, ubi usque ad annum 1810 vixit. Die 6 Februarii 1808 Henricam Blondel in matrimonium duxit. Illo tempore, is ad religionem Catholicam se convertit.

Magnam partem operum suorum Manzoni inter annum 1810 et 1830 scripsit. Insequentibus annis matre, uxore, filiisque orbatus est; die 2 Ianuarii 1837 Theresiam Borri (1799-1861) in secundam uxorem duxit.

Anno 1862, senator novi Regni Italiae creatus est. Mediolani obiit die 22 Maii 1873. In eius memoriam Iosephus Verdi Missam pro defunctis (Italice Messa da Requiem) composuit.

Opera selecta

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Manzoni spectant.