Aperire sectionem principem
Prima pagina exornata editionis anni 1840

I promessi sposi (Latine Promissi sponsi) sunt praeclara mythistoria scriptoris Italici Alexandri Manzoni, primum anno 1827 edita, postea in nova editione annorum 1840-1842 retractata, quae fabula partem vitae duorum sponsorum narrat, qui huius fabulae personae primariae sunt, scilicet Laurentii (Renzo) Tramaglino et Luciae Mondella. Duo iuvenes, humili loco nati, ad nuptias parantur, cum dominus loci Rodericus, cupidine Luciae captus, vetat presbiterum Dominum Abundium eas celebrare. Ex hoc initio multa et nova oriuntur, quibus sponsi diu separantur.
Fabula ficta multos eventus historiae continet, inter quos pestis contagium praeclarum et terribile fuit. Plerumque historia Mediolani agitur aut in propinquis Langobardiae locis, velut in pago natali personarum apud Larium lacum et Modiciae, et Bergomi. Res aguntur inter annos 1628 et 1630.

Imagines editionis anni 1840 a Francisco Gonin pictae sunt.

PersonaeRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!