Dominus Abundius (Italice Don Abbondio) Italis praeclarus est presbyter fabulae Sponsorum ab Alexandro Manzoni scriptae. Laurentium (Renzo) et Luciam coniungere debet, sed mali Domini Roderici sicarii (bravi in mythistoria appellati) ei minantur atque id ne faciat prohibent. Domini Abundii administra Perpetua vocatur et nomen omnibus presbyterorum ancillis dedit.

Cardinalis Fridericus Borromaeus et presbyter dominus Abundius. Imago a Francisco Gonin picta in editione anno 1840 Alexandri Manzoni operis Promissi Sponsi
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!