Wikidata-logo.svg Ioachim Murat
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Martii 1767; Labastide-Murat
Obitus: 13 Octobris 1815; Pitium
Patria: Francia, Grand Duchy of Berg, Regnum Neapolitanum
Nomen nativum: Joachim Murat

Officium

Officium: member of the French National Assembly, member of the Sénat conservateur
Munus: politicus, military officer, miles

Consociatio

Familia

Genitores: Pierre Murat-Jordy; Jeanne Loubières
Coniunx: Caroline Bonaparte
Proles: Prince Achille Murat, Lucien Murat, Luisa Rasponi Murat, Letizia Murat
Familia: Prince Murat

Memoria

Laurae: Crux magna Legionis Honoris, Marshal of the Empire, Ordinis Velleris Aurei eques, Marshal of France, names inscribed under the Arc de Triomphe, Ordo Aquilae Nigrae, Admiral of France, Ordo Alexandri Nevensis, Ordo Sancti Andreae, grand cross of the Order of Saint Joseph
Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Pitium

Insignia heraldica

Ioachim Murat: insigne

Ioachim Murat (natus die 25 Martii 1767 in Labastide-Fortunière, hodie Labastide-Murat – supplicio affectus est die 13 Octobris 1815 in Pizzo, Calabria), Napoleonis sororis vir et Franciae marescalcus, fuit ab anno 1806 usque ad annum 1808 dux magnus Berg et ab anno 1808 usque ad annum 1815 Rex Neapolis.

IuventusRecensere

 
Ioachim Murat. Franciscus Gérard circa annum 1800–1810 pinxit.
 
Signum Regni Neapolitani anno 1808.

Filius Cauponis erat et Caroli Mauritii de Talleyrand-Périgord iuvante collegium Divonae Cadurcori frequentabat. Presbyter factus est, sed propter licentiam epulsus anno 1787 militiam accessit. Anno 1792 succenturio nominatus est. Et Terroris Regiminis tempore cursum militarem tenebat et postea conventum Napoleone duce ab inimicis defendebat.

Legatus militumRecensere

Murat Bonaparte adiutans in expeditionem Italicam annis 1796/97 sequebatur et mox generalis militum nominatus est. 9 Novembris 1799 Napoleonem adiuvit, qui rerum Franciae potitus est. Deinde praesidio consulis praefuit. Anno 1800 sororem Napoleonis Carolinam Bonaparte in matrimonium duxit. Anno 1801 iterum cum Napoleone consule in Italia bellum gessit, gubernator Rei Publicae Cisalpinae factus est et milites Regni Neapolitani e Civitate Vaticana pepulit atque indutias cum rege Ferdinando I signavit. Anno 1804 Napoleo eum Marescalcum Franciae nominavit et gubernatorem Lutetiae. Anno 1805 dux militum contra Austriacos certavit et die 2 Decembris particeps fuit Pugnae apud Slaukoviam.

Dux civitatum NapoleonicorumRecensere

Anno 1806 Murat Dux Magnus Berg (caput Dusseldorpium) nominatus est. In bello contra Borussiam feliciter apud Ienam et Proelio ad Eylau Borussicam feliciter certavit. Anno 1808 regem Carolo IV Hispaniae iter ad fines Franciae persuasit et ibi coegit, ut se a regno abdicaret. Sed non Murat, sed Iosephus Bonaparte novus rex Hispaniae a fratre nominatus est. Murat eodem anno rex Neapolis factus est et ad annum 1815 mansit.

Finis regni et morsRecensere

Anno 1813, postquam Napoleo in expeditione Russica, cui Murat interfuit, victus est, rex Neapolis, postquam in Pugna Lipsiensi pro Napoleone pugnavit, exercitum Franciae reliquit. Cum alligatis agebat et convenit, ut regnum tenere posset, si contra Napoleonem pugnavit. Re vera milites in Regnum Italiae, cuius rex vicarius Eugenius de Beauharnais erat. Inter Consilium Vindobonense principes Europae regnum Murat negaverunt. Itaque mense Februario 1815, paulo antequam Napoleo ex exilio ex insula Ilva in imperium revenit, civitatem Vaticanam occupavit et contra Austriacos in Italia milites duxit. Bis proeliis victus primo in Franciam, deinde 25 Augusti in Corsicam insulam fugit. Regnum Neapolitanum interim a Ferdinando IV occupatum est. Paulo post Murat paucis cum militibus in Naepolin navigavit, sed copiis Ferdinandi captus est. 13 Octobris 1815 iussu Ferdinandi supplicio affectus est.

PosterioresRecensere

Ei et Carolinae Bonaparte quattuor liberi erant:

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Dupont, Marcel. 1980. Murat: Cavalier, Maréchal de France, Prince et Roi. Lutetiae: Editions Copernic.
  • Hulot, Frédéric. 2003. Murat: Mémoires du général Griois 1792–1822. Editions du Grenadier.
  • Prieur, Jean. 1985. Murat et Caroline. Lutetiae: Editions Fernand Lanore. ISBN 2851570110.
  • Tulard, Jean. 1999. Murat. Fayard. ISBN 2213603723.