Isocrates
Obitus: Augustus 338 a.C.n.; Athenae antiquae
Patria: Athenae antiquae
Officium
Isocrates (Graece Ἰσοκράτης, natus anno 436 a.C.n. Athenis; mortuus anno 338 a.C.n.) fuit rhetor Graeciae antiquae et inter decem rhetores Atticos notos numeratur. Fuit discipulus Gorgiae. Isocrates circa annum 390 a.C.n. Athenis scholam oratoribus erudiendis aperuit. Novas litterarum formas procreavit et maximam in oratores posteriores vim habuit.
VitaRecensere
Praeter litteras ipsius Isocratis praecipua vitae fons est Plutarchus[1], qui eum "sub sextam et octogesimam Olympiadem archonte Lysimacho" natum esse tradit, "Lysia posterior annis viginti et duobus, Platone prior annis septem."[2] Pater tibiis conficiendis tantum rei fecit, ut filios liberaliter instituere potuit. Isocrates inter alios audivit Gorgiam Leontinum.[3]
Aetate adulta "civilibus abstinuit rebus: quod et gracili esset voce, et timido ingenio, et paterna bona bello contra Lacedaemonios perdidisset." Primo pro aliis orationes iudiciales composuit, quod negotium reliquit, postquam scholam aperuerat. In oratione docenda tantum profecit, "ut etiam triremes suo sumpto instrueret" et "auditores eius fuerunt ad centum numero, inter quos et alii multi, et Timotheus, Cononis filius."
Isocrates discupulos orationibus habendis ac vituperandis ad res publicas Athenienses praeparavit, quo studio interdum etiam discipuli pristini interfuerunt, qui iam in re publica primas partes agebant, ut dialogi orationis ad Philippum et Panathenaicus monstrant. Post annum 378 a.C.n. Isocrates pristinum discipulum eius Timotheum adiuvit, qui strategus Athenis magnam vim exercebat. Alii discipuli erant Lycurgus et Androtium, Isaeus orator et historici Ephorus Theopompusque. Schola Isocratis et Academia Platonis in contraria abibant, cum Plato rationes oratorias illius reiecit, hic autem studia Academica parvi fecit.
Mortuus est anno 338 a.C.n. "quadriduana inedia", cum de Chaeronensi clade audivisset, "non sustinens videre Graeciam quartum in servitutem redactam."
OperaRecensere
Viginti unae orationes et novem epistulae Isocratis exstant. Orationes 16 - 21 sunt iudiciales ex tempore, priusquam scholam aperuit.
Orationes contra Sophistas (13.) et oratio de laudibus Helenae (10.) paulo post scholam apertam contra rhetores cynicos scriptoresque ut puta Polycraten et Antisthenen composuit.
Isocratis Busiridis laudatio (11.) civitatem disciplina Spartana instructam adversatur.
Panegyrico (4.), qui Olympiis anni 380 a.C.n. editus est, Isocrates ad unitatem omnium Graecorum communemque contra Persas pugnam Athenis ducibus evocat. Res Graecas hegemonia Athenarum melius prorsus isse quam postea Lacedaemone duce. Simul pollicetur Athenas errores pristinos non repetituras. - Duobus annis post Foedus Delium alterum ictum est.
Plataica oratione (14.) et Archidamo (6.) Isocrates se contra Thebanos vertens hortatur, ut Athenae Lacedaemoniis iterum appropinquent.
Orationibus Cypriis (oratio ad Nicoclem [2.], oratio Nicoclis [3.], Euagoras [9.]) Isocrates principem optimum exponit. Praeterea Euagoras continet actionem pro Conone, quo modo Cononis filium Timotheum adiuvat.
Timotheo mortuo Isocrates Areopagitico (7.) Athenas, ut ad disciplinam Solonis redeant, cohortatur; oratione de pace (8.) Athenas, ne armis potentiam propagent, admonet, potius Philippus rex Macedonum contra Persas pugnet. (ad Philippum, [5.]).
In oratione de permutatione (sive Graece: Antidosis) (15.), quam Isocrates, ut ipse scribit, "non aetatis flore sed natus annos octoginta et duos" scripsit, de vita sua rationem reddit.
Aristoteli, qui protrepticon conscripserat orationes Cyprias imitans, discipulus, ut videtur, Isocratis libro nomine Demonicus (1.) respondit, qui liber ab editoribus antiquis in primo loco collocatus est.
Opus ultimum nomine Panathenaicus (12.) exponit, quare consilia Athenarum naufragium fecerint. Longus dialogus cum discipulis in libri fine maximi momenti est.[4]
DoctrinaRecensere
Doctrinam suam, quam ipse "philosophiam" vocat, Isocrates exponit his verbis[5]:
- Verumtamen eos arbitror semetipsos meliores reddere posse, si ad bene dicendum impense incumbant, curentque se fieri idoneos ad persuadendum audientibus, et si praeterea studeant praestare inter ceteros homines, non ita quidem ut stulti id intelligunt, sed ut revera praecellentes evadant. Quod haec ita se habeant, statim, puto, patebit. Ac primum quidem qui dicere aut scribere aggreditur sermones laude et honore dignos, fieri non potest, ut sumat materiam iniustam aut tenuem aut de privatis negotiis, sed magnam pulchram humano generi utilem atque ad rem pertinentem capiet. (...) Deinde rerum, quae ad argumentum faciunt, splendidissimas et convenientissimas eliget. Iam vero qui res tales assuevit contueri et perpendere, is non tantum ad eum qui prae manibus est sermonem, sed ad alias etiam tractationes eandem vim retinebit. Quare simul et dicere et sentire recte continget iis qui philosophice et studiose ad eloquentiam incumbent. Nam neque qui aliquibus suadere aliquid vult, negliget ipse virtutem, sed longe plus his ei studebit, ut aequissimam apud bonos cives existimationem obtineat.
ReceptioRecensere
Isocrates et Demosthenes optimi Graeciae rhetores habebantur. Aristoteles in libro de arte rhetorica exempla ex Isocratis litteris sumpsit.
Cicero "e ludo [Isocratis] tamquam ex equo Troiano meros principes exisse" scripsit[6] et eum laudibus fert, "quod verbis solutis numeros primum adiunxerit".[7]. Neque tamen eius genus dicendi omnino probavit et imprimis in oratione iudiciali reiecit.
Isocrates plerumque dicendi generis laudatus est. Saeculo vicesimo demum animus interdum intentus est ad ea, quae dixerat: Werner Jaeger eum "patrem cultus atque humanitatis"[8] vocat.
EditionesRecensere
- Vasilis G. Mandilaras (ed.): Isocrates opera omnia. Tres tomi. Monaci 2003 (editio critica).
- Isokrates. Sämtliche Werke. Versa a Christine Ley-Hutton, introd. et comment. a Kai Brodersen. Stuttgardiae 1993–1997. Tomus 1: Reden I–VIII, 1993, ISBN 3-7772-9307-5; Tomus 2: Reden IX–XXI, Briefe, Fragmente, 1997, ISBN 3-7772-9711-9.
- Isocratis oratio ad Demonicum, cum interpretatione latina […] Dilingae, Formis Academicis. Ignatius Mayer (typographus), Dilingae 1654 (Graece et Latine).
BibliographiaRecensere
- Evangelos Alexiou: Isokrates. In: Bernhard Zimmermann / Antonios Rengakos (ed.): Die Literatur der klassischen und hellenistischen Zeit (= Handbuch der griechischen Literatur der Antike. tomus 2). Monaco 2014, ISBN 978-3-406-61818-5, p. 781–799.
- Juan Luis López Cruces / Pedro Pablo Fuentes González: Isocrate d’Athènes. In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques. Tomus 3. Parisiis 2000, ISBN 2-271-05748-5, p. 891–938.
NotaeRecensere
- ↑ Moralia: Vita decem oratorum. - Citationes Latinae hac in particula ex illo libro sumptae sunt. - Versio Latina sequitur Plutarchi Chaeronensis Scripta Moralia, tom. 2, Parisiis, editore Didot 1841, p. 1019-1023.
- ↑ Similiter Diogenes Laertius 3,3,1: ἔστιν οὖν Ἰσοκράτους νεώτερος ἔτεσιν ἕξ.
- ↑ Plurimi fontes huic rei cum Plutarcho consentiunt; Quintilianus tamen refert etiam alias opiones fuisse (Quint. Inst. 3,1,13: "clarissimus Gorgiae auditorum Isocrates - quamquam de praeceptore eius inter auctores non convenit, nos tamen Aristoteli credimus.")
- ↑ Particula "opera" magna ex parte articulum "Isokrates" Vicipaediae Theodiscae sequitur.
- ↑ Andrea Mustoxydēs (ed.): Isocratis oratio de permutatione, versa ab Angelo Mai, Mediolani 1813, p. 109 (= Isocrates, Antidosis 275–278) - in interrete.
- ↑ Cic. de oratore,2,XXII,94
- ↑ Cic. Orator 52,176
- ↑ „Vater der humanistischen Bildung“, in: Werner Jaeger: Paideia. Die Formung des griechischen Menschen. Tomus 3. Berolini 1955, p. 105 s.
Nexus externiRecensere
Vide Isocrates apud Vicifontem. |