Ad Nicoclem (Isocrates)
Ad Nicoclem (Graece Πρὸς Νικοκλέα)[1] est oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικός) a rhetore Isocrate circa 370 a.C.n. scripta et regi Salaminis in Cypro Nicocli dedicata qui nuper patri Euagorae successerat. Qua oratione regium discipulum quibus artibus bene regnaret atque civitatem suam prosperam faceret docebat Isocrates[2]. Qua de causa inter orationes hortatorias (παραινέσεις[3]) numeratur quia praecepta moralia continet. Nam iam ab initio Isocrates miratur quod reges qui praeceptoribus egent magis quam ceteri homines saepe minus educantur quam eorum officium decuit. Potuit fieri ut Nicocles Isocratem Athenis audierit[4] antequam rex fieret vel saltem per Timotheum magistro Atheniensi familiariter usus sitː certe ipse Isocrates magna dona ab eo accepisse fatebatur. Iis qui sibi obicerent quod civitate in democratia praeditus regum consiliarius fieri voluisset in oratione de Permutatione respondet atque etiam locum ex oratione Ad Nicoclem publice recitari iubet[5].
Notae
recensere- ↑ Oratio II in corpore Isocratico.
- ↑ De permutatione 67-72
- ↑ Vita anonyma quae inter hortationes etiam orationem apocrypham Ad Demonicum numerat.
- ↑ De permutatione 40
- ↑ Brueckner (1852).
Editiones et commentarii
recensere- Collection des Universités de Franceː Georges Mathieu et Emile Brémond, Isocrate. Discours II. Les Belles Lettres, 1938. Cum apparatu critico et versione Gallica. Recensio critica
- Loeb Classical Library online.
- Isocrates. Panegyricus. To Nicocles (Greek Orators, vol. III), translated with introduction and commentary by Stephen Usher, Aris § Philipps, 1990 Recensio critica Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Plura legere si cupis
recensere- C. A. F. Brueckner, De locis in Isocratis ad Nicoclem oratione propter ea, quae in oratione de antidosi ex illa referuntur, falso suspectis, Suidnicii, 1852
- Silvio Cataldi, "Isocrate et quelques considérations sur la royauté grecque et chypriote", Ktèma, 2015ː 141-147
- Eustathios Raptou, Athènes et Chypre à l’époque perse (VIe-IVe s. av. J.-C.). Histoire et données archéologiques, MOM Éditions, 1999