Timotheus Atheniensis
Timotheus, Cononis filius, anno 354 a.C.n. mortuus, fuit strategus Atheniensis et discipulus rhetoris Isocratis qui eum multum laudabat. Secundae confoederationi maritimae Atheniensi roborandae prolatandaeque maximam operam dedit.
De militia
recensereAb anno 375 a.C.n. saepe strategus electus est et classi praepositus. Illo anno in bello adversus Lacedaemonios Peloponnesum circumnavigavit et Spartanorum navarchum ad Alyzeam vicit. Insula Corcyra occupata incolas benigne habuit[1] atque ita Acarnanum ceterorumque in continenti populorum qui illud mare adiacebant societatem Atheniensibus comparavit[2]. Simul quia magnam classem ducebat de inopia pecuniarum querebatur[3]. Pace facta Lacedaemonii maritimum imperium Atheniensibus concesserunt qui tam laeti fuerunt ut Pacis cultum tum primum publice instituerint[4]. Cum autem Timotheus Athenas rediret, Zacynthios exsules in eorum patriam reduxitː de quo Lacedaemonii irascentes novam classem contra Corcyreos miserunt quibus succurrere Athenienses statim decreverunt. Timotheum classi praeposuerunt quidem sed cum ille remigum dilectus in insulis faceret atque ita idoneum tempus praetermisisse videretur, populus eum de imperio destituit et naves Iphicrati ducendas tradidit[5] (373 a.C.n.). Quin etiam capitalis criminis reus factus est accusantibus Callistrato et Iphicrate. Quaestor eius Antimachus morte damnatus est, ipsi Timotheo vix saluti fuerunt Iasonis et Alcetae preces, Thessalorum tyranni et Molossorum regis qui tum Atheniensium socii erant[6]. Post quae (372 a.C.n.) Timotheus apud Persarum regem abiit, mercede accepta in eius exercitu meriturus et Aegyptios rebellantes oppressurus[7] Etenim tum strategi Athenienses saepe cum regibus externis suo nomine agebant quia civitas Atheniensis nec pecunias nec viros sufficientes praestabat. Praeter Alcetam, Iasonem, Persarum regem, et Amyntas Macedonum rex Timotheo privato viro materiam dono dedit[8].
Post intervallum annis 366-4 a.C.n. rursus strategus electus in Chersoneso et in Hellesponto et in Thracia confoederationem Atheniensem prolatavit. Insulam Samum per decem menses obsessam, Potidaeam, Sestum, Crithoten, Toronen, Chalcidicam subegit[9]. Sola Amphipolis obsessa ei prospere non cessit. In summa si Isocrati[10] credimus viginti quattuor urbes minima impensa publica subegit. Anno 362 tamen a Pasionis argentarii filio, Apollodoro nomine, in ius vocatus est ob pecunias debitas et negatas. Cuius accusationem hodieque legere possumus.
Anno 356 a.C.n. in bello sociali classis a Chare, Iphicrate et eius filio Menestheo, necnon Timotheo ducta ad Embata ab hostibus victa multa naves amisit. Chares culpam in collegas reiecit quos publice accusavit[11]. Iphicrates absolutus est[12] sed Timotheus centum talentorum multa damnatus[13] in exsilium Calchidem proficisci maluit ubi paulo post fatum obiit. Isocrates post mortem eum laudavit atque ipse populus ei statuam in Agora decrevit prope patrem Cononem[14].
De moribus
recensereCicero eum laudabat quod paternis et bellicis virtutibus litteras et eloquentiam adiecisset[15]. Certe dicendi facultate et morum integritate multas amicitias Atheniensibus conciliavit. Ita enim erga socios et victos hostes se gessit ut invidiam patriae suae numquam faceret[16]. Bonis sociorum religiose abstinebat atque stipendium militum de suo nonnumquam solvere malebat[17]. Ita in pecuniarias angustias incidit atque litem cum argentario apud iudices sustinuit. Nihilominus ipse Isocrates, qui eius amicus fuit, fatebatur ob superbiam quandam et imperatorium morem Timotheum popularem non fuisse et oratorum invidiam contra se commovisse; unde iniustae accusationes ortae sint quibus postremo succubuit[18]. Econtra Apollodorus in oratione In Timotheum inscripta hominem periurum, avidum, sordidum, ingratum depingebat[19]
Filius ei fuit Conon ut avus nominatus qui multam ad decem talenta redactam patre mortuo absolvit[20] et filia quae Menestheo, Iphicratis filio, nupsit[21].
Fontes
recensere- In Timotheum, oratio Demosthenis falso inscripta, Apollodoro Pasionis filio hodie plerumque tributa.
- Aristoteles, Oeconomica II.2.23
- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium XIIIː Timotheus
- Demosthenes, De Chersoneso 74 et De libertate Rhodiorum 9-10 et Contra Aristocratem 149-151
- Dinarchus, Contra Demosthenem 14-17.
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV.36.5-6 et 47.2 ; XVI.21
- Isocrates, De permutatione 101-138
- Pausanias, Descriptio Graeciae I.3.3 ; I.24.3 ; I.29.15
- Plutarchus Regum et imperatorum apophthegmata 187b-c
- Polyaenus, Strategemata 3.9
- Xenophon, Hellenica V.4.63-6, VI.2.2-3 et 12-3
Plura legere si cupis
recensere- Elisabetta Bianco, Lo stratego Timoteo, torre di Atene, Edizioni dell'Orso, 2007
- V. J. Gray, 'The Years 375 to 371 BC: A Case Study in the Reliability of Diodorus Siculus and Xenophon', The Classical Quarterly, 1980ː 306-326
- C. Rehdantz, Vitae Iphicratis, Chabriae, Timothei Atheniensium, Berolini, 1845
- Kenneth Sheedy, Damian B. Gore, Matthew Ponting, "The Bronze Issues of the Athenian General Timotheus: Evaluating the Evidence of Polyaenus’s Stratagemata", American Journal of Numismatics, 2015ː 9-28
- A. G. Woodhead, "Chabrias, Timotheus, and the Aegean Allies, 375-373 B. C.", Phoenix, 1962ː 258-266
Notae
recensere- ↑ Cf Isocrates 121-127. Aeschines, Contra Ctesiphontem 243.
- ↑ Cornelius Nepos 2.1. Xenophon V.4.63-64. IG II 96. Diodorus Siculus XV.36.5.
- ↑ Xenophon V.4.66. Isocrates 120. In Timotheum passim.
- ↑ Isocrates 109-110. Cornelius Nepos 2.2.
- ↑ Xenophon, Hellenica V.4.63-6, VI.2.2-3 et 12-3. Contra Timotheum sub nomine Demosthenis divulgatum 10.
- ↑ In Timotheum 9-12 et 22. Cornelius Nepos XIII.4.2-3.
- ↑ In Timotheum 25-28.
- ↑ In Timotheum 25-32.
- ↑ Isocrates, De permutatione 112-3.
- ↑ De permutatione 113.
- ↑ Diodorus XVI.21.
- ↑ Isocrates 129.
- ↑ Dinarchus, Contra Demosthenem 14.
- ↑ Cornelius Nepos I.3. Pausanias I.3.3.
- ↑ Cicero, de Officiis I.116
- ↑ Isocrates 121-6.
- ↑ Isocrates 111-113. In Timotheum 12.
- ↑ Isocrates 129-138.
- ↑ 68ːοὕτως ἄπληστος καὶ 68αἰσχροκερδὴς ὁ τρόπος αὐτοῦ ἐστιν.
- ↑ Cornelius Nepos IV.1.
- ↑ In Timotheum 66.