Gorgias
Vide etiam paginam discretivam: Gorgias (discretiva)
Gorgias (Graece Γοργiας), philosophus sophista Graecus erat, natus Leontinis inter 485 et 480 a.C.n., mortuus, ex fabula, in Thessalia, 105 aut 108 aut 109 annos natus secundum varios auctores[1].
Habilis orator fuit, suam vitam dedit studio laborique, sine matrimonio neque stativa sede.
CogitatioRecensere
De ontologia veroqueRecensere
Gorgias confutat iudicium Parmenidis in suo libro De Natura, quod ludibrium scripturae elocutionisque eius est, demonstrando:
- Nihil est
- Si aliquid esset, non cogitabile posset esse
- Si cogitabile posset esse, non posset nuntiari.
Ergo verba et veritas non concurrunt. Nam ille considerabat verba instrumentum persuasionis.
De orationibusRecensere
Loquendo Gorgias valde imaginibus utebatur et saepe ex tempore dicebat.
Persuasionem fieri posse putabat ob ignorantiam et confusionem hominum.
CriticaRecensere
Plato in suo opus "Gorgias" suam logicam quae dominium hominum fortium a natura iustum esse refutavit, de ethicae iustitiaeque causa.
ScriptaRecensere
Servata scripta:
- De Natura
- Laudatio Helenae
- In defensione Palamedis
Attributio laudationis Helenae et defensionis Palamedis incerta.
Fragmentata scripta:
- Epitaphius pro mortis belli Peloponnesi
Amissa scripta:
- Oratio Olympica
- Orazio Pythia
- Laudatio Elidis
NotaeRecensere
- ↑ Cicero, De senectute 13. Lucianus, Macrobioi 23 Diogenes Laertius VIII.2.58.
FontesRecensere
- Pausanias, libro sexto Graeciae Descriptionis 17.8-9.
Plura legere si cupisRecensere
- Gorgias von Leontinoi, Reden, Fragmente und Testimonien herausgegeben mit Übersetzung und Kommentar von Thomas Buchheim, Hamburgi, Meiner, 1989. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Bruce McComiskey, Gorgias and the new sophistic rhetoric, Southern Illinois University Press, 2002 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Marie-Pierre Noël, "Gorgias et l'« invention » des γοργίεια σχήματα", Revue des Études Grecques, 1999(112) ː 193-211
Nexus externiRecensere
- GORGIAS OF LEONTINOI | Facebook apud www.facebook.com "GORGIAS OF LEONTINOI" : graeca, gallica, anglica et latina Facebook pagina, a Ludovico Agricola Parisiense (Louis Campos) facta.
Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes
Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus
Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus
Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus
Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon
Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker