Antiphon (Graece Ἀντιφῶν; natus circa 480 Rhamnuntis in pago, mortuus Athenis 411 a.C.n.), Atticus orator[1] fuit inter decem maximos numeratus, cuius exstant sedecim[2][3] orationes, veterrimae omnium quae ad nos pervenerunt[4][5]. Harum orationum non amplius quam tres in iudicio recitatae sunt, nam reliquae omnino ficticiae, per tetralogias distributae, exempli gratia compositae sunt[6]. Fertur Thucydidis fuisse magister[7]. Nomen Antiphontis tam commune in Attica erat ut duodecim Antiphontes ab Hoffmanno in lexico suo numerentur nesciamusque utrum Antiphon Rhamnusius idem sit ac Antiphon sophista, quem Xenophon cum Socrate disputantem nobis ostendebat[8], annon[9].

Wikidata Antiphon
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 480 a.C.n.; Rhamnous
Obitus: 411 a.C.n.; Athenae
Patria: Athenae antiquae

Praecipuus biographicus fons Vita antiquitus falso Plutarcho adsignata remanet, etsi eius auctor, quicumque fuerit, plures Antiphontes in unum confudisse videtur. Nobili loco natus erat Antiphon et avus eius Pisistratidarum fautor fuisse videtur. Qua de causa Antiphon populo suspectus a rebus publicis administrandis abstinere maluitː vitam quaesivit dum orationes pro aliis componit (lex enim Attica reum pro se ipsum loqui iubebat). Rhetoricam fortasse etiam docuit[10].

Antiphon democratiam non probabat et unus e praecipuis instigatoribus rerum novarum anni 411 a.C.n. fuisse a Thucydide dicitur cum quadringenti oligarchiam Athenis instituerunt[11]. Tum ditissimi cives diuturnitate et damnis belli Peloponnesiaci exhausti rerum potiti sunt et quinque milia tantum civium a se delecta de rebus publicis in posterum deliberaturos iusserunt. Illorum novorum institutorum excogitator fuit Antiphon qui iamdiu, si Thucydidi credimus, talia consilia in animo habebat. Rerum gestarum scriptor vim ingenii et facultatem dicendi oratoris praeclare laudavit[12]. Contiones et iudicia nisi coactus ipse non adibat sed in adiuvando qui eum consulebant peritissimus habebatur. Pro se tamen dicere coactus cum a populo irato quadringentis eversis proditionis accusaretur orationem habuit quam Thucydides praestantissimam inter omnes quas audierat aut legerat iudicabat[13]. Nec minus instigante Theramene morte damnatus est[14]. Quingentorum consilii (βουλή) decretum et iudicum sententiam per Caecilium servata Vitae falsi Plutarchi subiuncta legere possumus[15].

  • Φαρμακείας κατὰ τῆς μητρυιᾶς (Necis veneficio patratae accusatio in novercam)
Argumentum: Philoneus quidam, cum concubina serva vitam agens, accusatoris pro quo Antiphon orationem scripsit paternus amicus erat. Haec est accusatoris narratio quam adhuc puer a patre moriente accepisse cum ultionis postulatione dicitː Philoneus de concubina male opinans, minabatur in lupanar eam traducturum. Pater oratoris, uxore mortua, novercam filio priori superinduxit e qua alterum filium genuit qui in hoc iudicio pro matre causam agit. Quae cum scorto familiaritate contracta (erant enim vicinae), quia ne ipsa quidem a marito admodum diligebatur, amicae proposuit veneno utrosque viros tollendos. Cum autem dies festus advenisset, meretrix viris communiter libantibus (amici enim erant), venenum in poculum effudit. Philoneus, qui plus hauserat, statim enectus est; pater autem oratoris comite minus hauriens in morbum incidit, et post viginti tantum dies obiit. Quocirca filius novercam veneficii accusat. Hoc argumentum est. Causae status, conjecturalis; praecipuum indicium [17] ei erat quod noverca et eius filius servos ad torquendum dare noluerunt.
  • Κατηγορία φόνου ἀπαράσημος (Tetralogia I: Accusatio caedis in incertum auctorem)[18]
Argumenta
Accusatio caedis voluntariae: Quidam, a cena rediens cum pedissequo occisus inventus est. Post cuius mortem quidam ex affinibus suis inimicum eius accusat ut huius homicidii reum: ille inficiatur. Unde status, coniectura imperfecta, ex una tantum persona constans. Divisio orationis haec est: in proemio constitutionem oratio non habet, quia nondum ratio dicendi ad perfectionem adducta erat: contentionem namque incipiens primum accusationis confutatione utitur, qua ostendit neminem [19] ex his qui in suspicionem venire debuissent illum necasse videri. Deinde causam urget, ostendens ex insidiis interfectum esse. Denique ad propositum transit, indiciorumque petitionem servi testimonio refellit. Deinde digressio et peroratio sequitur.
Defensio eiusdem caedis Accusatus fatetur quidem antiquam inimicitiam quae illi cum homine interfecto intercesserat, homicidium tamen negat et ipsam inimicitiam non a se interfecti indicium facit. Dicit enim:"inimicus cum sim, omnino scivi mihi causam contrariam eventuram: propterea fieri non potest ut ego eum interfecerim". Refellit et testimonium servi, utpote a dominis subornati. Nec incredibile dicit, grassatoribus, qui illum interfecerint, tempus non fuisse concessum ut eum pallio spoliarent.
  • Κατηγορία φόνου ἀκουσίου (Tetralogia II: Accusatio caedis involuntariae)
Argumentum
Adulescens quidam in gymnasio exercens iaculo quod in scopum dirigebat puerum casu nolens transfixit. Mortui pater duas accusatorias orationes apud iudices habetː factum non voluntarium fuisse fatetur; nihilominus religiosam contagionem caedis causa interfectori adhaerere contendebat atque a iudicibus petebat ut publicis locis ei interdicerent. Adulescentis pater respondet puerum se ipsum interfecisse dum imprudenter in iaculi cursum sese praecipitatː ipsum suae mortis igitur causam fuisse.
  • Κατηγορία φόνου κατὰ τοῦ λέγοντος ἀμύνασθαι (Tetralogia III: Accusatio caedis ab eo factae qui se diceret vim oblatam defendisse)
Argumentum
E rixa vinolenta homo mortuus est. Eius amici reum accusant quod iunior validiorque pugnis mortales ictus intulisset. Qui respondet adversarium vim inchoasse, se tantum reppulisse. Praeterea nisi a malo medico curatus esset, illum non obiturum fuisse. Secunda defensionis oratio non ab ipso reo pronuntiatur qui interim in exsilium periculi effugiendi causa proficisci maluit, sed ab aliquo amico in absentia.
  • Περὶ τοῦ Ἡρῷδου φόνου (De nece Herodis)[20]
Argumentum
Mytilenaeus quidam satis dives[21], ut videtur, Herodis, Atheniensis civis[22], interfecti apud Athenienses iudices accusatur. Accusatores enim dicunt eum Herodem, quocum in navem Mytilenis ad Thraciam navigaturam conscendisset, noctu interfecisse atque corpus in mare coniecisse. Certe corpus nusquam inventum est, homo non iam apparuit. Defensor primum manus iniectionem (ἀπαγωγἡ κακούργων), per quam in carcerem abactus est, in homicidii causa contra leges factam denuntiat. Deinde servum libertate falso promissa ab accusatoribus quaestioni absente reo subiectum primum caedem et rei conscientiam confessum esse, deinde rursus negasse. Quin etiam illum servum ab accusatoribus emptum statim necatum esse ne reus eum invicem per quaestionem interrogare posset. Alias res quoque quibus accusatio sibi non constare videtur addit, in primis causam cur ista fecisset omnino sibi deesse adfirmat. Longissima et optima Antiphontis oratio est[23].
  • Περὶ τοῦ χορευτοῦ (Super Choreuta)[24]
Argumentum
Choregus pueros domi nutriebat qui Thargeliis feriis in choro cantaturi erant. Quorum uni meliorandae vocis causa pharmacum traditur cumque bibisset vita defunctus est. Pater pueri mortui ad choregum mortis causam refert. Choregus respondet nec praesente se nec iubente puerum potionem bibisseː casu non culpa mortuum esse. Status causae conjecturalis incertum cum sit crimen: certo indicio accusator utitur eo, quod pueri in domo choregi exercerentur; quod etsi crimine vacet ad suspicionem persuadendam valet. Secunda parte reus, qui eo anno bouleutes (consiliarius in magno consilio) erat, demonstrat accusatorem a Philino eiusque amicis pecuniam accepisse ut apud archontem regem necis postulationem contra se inscriberet. Nam illos improbos quaestores repetundarum convincere volebat[25]. At si homicidii reus fieret statim publico religiose interdictus impediebatur ne quemquam in ius ageret. Ita Antiphon popularium partium machinationem politicam explicabat.

Fuerunt inter modernos qui negarent eundem hominem et tetralogias et ceteras orationes scripsisse. Argumento utuntur quod tetralogiarum auctor ionismos in oratione praebeat atque iuris Attici non satis peritus videatur[26]. Non liquet. Certe ad eandem aetatem plerumque referuntur.

Paucissima fragmenta aliorum operum in anthologiis vel a grammaticis servata sunt ex oratione de Samothracum tributo (ΠΕΡΙ ΤΟΥ ΣΑΜΟΘΡΑΙΚΩΝ ΦΟΡΟΥ) qua huius insulae tributum Atheniensibus solventis legati nimium onus deprecabantur[27] vel ex oratione in Erasistratum de pavonibus[28] vel ex invectivis in Alcibiadem (ΚΑΤ' ΑΛΚΙΒΙΑΔΟΥ ΛΟΙΔΟΡΙΑΙ)[29]. Maximi momenti sunt fragmenta ex oratione quam pro se Antiphon habuit de rebus novis (ΠΕΡΙ ΤΗΣ ΜΕΤΑΣΤΑΣΕΩΣ)ː quae eruditus vir Iulius Nicole anno 1907 papyraceis fragmentis male servatis auxit[30]. Non omnes tamen quae supplevit ad interpretationem suam probandam laudant atque sunt qui etiam de Antiphontea attributione dubitent[31].

  1. Revera logographus potius quam orator fuisse videtur.
  2. Sedecim secundum Pavanetto. Sed tres orationes simplices cum tribus tetralogiis (i.e. 12 orationibus) quindecim faciunt. Mos est tamen tetralogias pro uno numerare, ita ad sex orationes eruditi numero dato referunt.
  3. Sexaginta olim fuisse contendit Vita e quibus 25 Caecilius tamquam apocryphas reiciebat.
  4. The Oxford Companion to Classical Literature, p.41
  5. "Antiphon orationem primus omnium scripsit" Quintilianus, Institutionis oratoriae III, 1, 11
  6. Pavanetto, p.20
  7. Souda: "λέγεται δὲ καὶ Θουκυδίδου γενέσθαι διδάσκαλος". Vita (7) hanc opinionem Caecilio adsignat conicienti ex Thucydidis verbis in laudatione.
  8. Memorabilia I.6.
  9. Jürgen Wiesner, "Antiphon, der Sophist und Antiphon, der Redner — ein oder zwei Autoren?", Wiener Studien, 1994/95ː 225-243. Ettore Bignone, Antifonte oratore e Antifonte sofista, a cura di Bruno Gentili e Giuseppe Morelli, Urbino, 1974 Recensio critica. Gerard Pendrick, "Once Again Antiphon the Sophist and Antiphon of Rhamnus", Hermes, 1987ː 47-60
  10. Plato, Menexenus 236a.
  11. Vide etiam Aristoteles, De republica Atheniensium 32.2
  12. Historiae VIII.68.1ːὁ μέντοι ἅπαν τὸ πρᾶγμα ξυνθεὶς ὅτῳ τρόπῳ κατέστη ἐς τοῦτο καὶ ἐκ πλείστου ἐπιμεληθεὶς Ἀντιφῶν ἦν ἀνὴρ Ἀθηναίων τῶν καθ᾽ ἑαυτὸν ἀρετῇ τε οὐδενὸς ὕστερος καὶ κράτιστος ἐνθυμηθῆναι γενόμενος καὶ ἃ γνοίη εἰπεῖν, καὶ ἐς μὲν δῆμον οὐ παριὼν οὐδ᾽ ἐς ἄλλον ἀγῶνα ἑκούσιος οὐδένα, ἀλλ᾽ ὑπόπτως τῷ πλήθει διὰ δόξαν δεινότητος διακείμενος, τοὺς μέντοι ἀγωνιζομένους καὶ ἐν δικαστηρίῳ καὶ ἐν δήμῳ πλεῖστα εἷς ἀνήρ, ὅστις ξυμβουλεύσαιτό τι, δυνάμενος ὠφελεῖν. Vide etiam Aristoteles, De republica Atheniensium 32.
  13. Historiae VIII.68.2
  14. Lysias, Contra Eratosthenem 67.
  15. Par. 22-24. Vide etiam par.11.
  16. Tituli ab editione Didot dempti
  17. "iudicium vero quia" (ed. Didot)
  18. Thiel (J. H.). Antiphons erste Tetralogie, Groningen, 1932 Recensio critica.
  19. sic in editione Didot: "(...) neminem ex debitoribus in suspicione esse huius necis illatae"
  20. Michael Gagarin, The murder of Herodes : a study of Antiphon 5, Francofurti, Peter Lang, 1989.
  21. 58-9, 63, 77.
  22. Unus e colonis (κληροῦχος) qui post sociorum seditionem repressam (428 a.C.n.) in insulam Lesbum deducti sunt fortasse erat.
  23. Blass et Gernet orationem ad annos 417-4 a.C.n. referebant.
  24. Hartmut Erbse, "Über Antiphons Rede Über den Choreuten", Hermes, 1963ː 17-35. Ernst Heitsch, Recht und Argumentation in Antiphons 6. Rede. Akademie der Wissenschaften und der Literatur, Mainz 1980
  25. Eidem homini Antiphon et In Philinum orationem hodie deperditam scripsit.
  26. W. Dittenberger, "Antiphons Tetralogien und das Attische Criminalrecht. I", Hermes, 1896 271-277 necnon ibidem 1897ː 1-41 et 1905ː 450-70. Cuius opinionem sequebatur inter alios Ludovicus Gernet in editione sua (1923ː 6-16). Cf Peter Von der Mühll, "Zur Unechtheit der antiphontischen Tetralogien", Museum Helveticum, 1948ː 1-5. Cui respondet Günther Zuntz, "Once again the Antiphontean Tetralogies", Museum Helveticum, 1949ː 100-103. Vide etiam R. Sealey, "The Tetralogies Ascribed to Antiphon", Transactions of the American Philological Association, 1984ː 71-85
  27. Paul Perdrizet, "Le ΣΑΜΟΘΡΑΙΚΙΚΟΣ d'Antiphon et la Pérée Samothracienne", Revue des Études Grecques, 1909ː 33-41
  28. Athenaeus IX.97C-D
  29. Athenaeus XII.525B. Quam Vita inter optimas numerabat.
  30. L'Apologie d'Antiphon d'après des fragments inédits sur papyrus d'Egypte par Jules Nicole, Genavae et Basileae, 1907. Recensio critica
  31. P. Roussel, "La prétendue défense d'Antiphon", Revue des Études Anciennes, 1925ː 5-10

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere
  • M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0198661214)
  • Cletus Pavanetto, Graecarum Litterarum Institutiones, pars altera, sumptibus LAS, Romae, 1997 (ISBN 88-213-0361-6)

Nexus interni