De republica Atheniensium (Aristoteles)

De republica Atheniensium (Graece Ἀθηναίων πολιτεία) est liber ab Aristotele et eius discipulis circa 325 a.C.n. confectus in quo Atheniensium instituta describuntur. Antiqui 158 "respublicas" eiusdem generis recensebant[1] quibus Aristotelis schola tam Graecorum quam Barbarorum civitates descriptas habebat. Respublica Atheniensium sola ex illis operibus nobis paene integra pervenit quae est divisa in partes duasː prima pars (1-41) est historica et mutationes a Ione et Theseo usque ad democratiam a Dracone et Solone ac sycophantas post expulsos trigintaviros anno 403 a.C.n. restitutam enumerat. Secunda pars (42-69) instituta et munera publica quarti saeculi a.C.n. singillatim describit.

Unus e papyraceis voluminibus.
Editio bilinguis in Collection des Universités de France.

Hic textus humanistis veteribus ignotus erat. Nam editio princeps anno 1891 tantum a Kenyone data est e papyro primi saeculi exeuntis in Aegypto reperta[2]. Parva fragmenta eiusdem operis in altera papyro[3] recentioris aetatis iam anno 1879 inventa erant.

Notae Recensere

  1. Diogenes Laertius V.27. Carolus Fridericus Neumann, Aristotelis Rerumpublicarum reliquiae, Heidelbergae, 1827.
  2. Nunc British Museum 131.
  3. Nunc Berolini servata.

Editiones Recensere

Plura legere si cupis Recensere