Alcibiades
Alcibiades (Graece: Ἀλκιβιάδης Κλεινίου Σκαμβωνίδης; natus 450 a.C.n.; mortuus 404 a.C.n.), Cliniae filius, fuit vir politicus et militaris Athenarum, qui apud Bellum Peloponnesiacum Athenienses duxit in proeliis, et foederis cum Spartanis rupti auctor fuit.

De vita Recensere
Educatus fuerat in domo Periclis, et a Socrate philosopho eruditus. Filius eiusdem nominis ei fuit circa 416 a.C.n. natus quem mox in Siciliam proficiscens reliquit et post patris mortem Lysias accusavit[1] et in alia oratione Isocrates defendit (De bigis). Filia ei fuit quoque quam a fratre corruptam dicit Lysias[2].
Expeditio in Syracusas Recensere
Segestani anno 415 a.C.n. auxilium petiverunt Atheniensibus in pugna contra Selinuntes, Spartanorum foederatos. Alcibiadis consiliis impulsi, Athenienses bellum redintegraverunt, et in Siciliam arma contulerunt adversus Syracusanos. Tres duces delecti fuerant : Alcibiades, Nicias et Lamachus. Sed priusquam classis e Piraeo solveret, una nocte omnes Mercurii statuae, quae in urbe erant, deiectae fuerunt et truncatae.
Huius sacrilegii auctor suspectus Alcibiades iam in Siciliam pervenerat, cum reus declaratus est ab ecclesia accusantibus factionibus inimicorum Alcibiadis; tum ascendit triremem quasi Athenas rediturus esset, custodiam effugit et primum Elidem, deinde Thebas petiit. Absens damnatus capite, Lacedaemona demigravit; et postea ad praefectum regis Darii Tissaphernem se contulit, cuius in intimam pervenit amicitiam.
Alcibiades revocatur ab Atheniensibus Recensere
Athenienses, perturbati cladibus in Sicilia acceptis, Alcibiadem ab exsilio revocaverunt. Is, populiscito restitutus in patriam, praeficitur exercitui apud Samum cum Thrasybulo et Theramene. Alcibiades, cum duobus collegis, Lacedaemonios superat quinque proeliis terrestribus, et tribus navalibus, in quibus ducentae hostium triremes pereunt. Praeterea recipit Ioniam, Hellespontum, redigit multas alias urbes in ora Asiae sitas, et praesertim Byzantium. Inde tres duces praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas venerunt. His obviam universa civitas descendit in Piraeum; at solus Alcibiades in se convertebat omnium oculos. Ut navi egressus est, illum unum omnes prosecuti sunt, et coronis aureis taeniisque vulgo cumulaverunt. Alcibiades lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, et simul reminiscebatur pristini temporis acerbitatem.
Alcibiadis novum exsilium Recensere
Sed non diu triumphavit Alcibiades, et brevi populari aura destitutus est. Ille, cui omnes honores decreti fuerant, totaque respublica domi bellique tradita, idem mox in invidiam suorum recidit. Classe in Asiam profectus, repentino Lacedaemoniorum adventu oppressus fuit, et magna caedes Atheniensium facta est. Tum Athenienses rati se victos fuisse non fortuna belli sed fraude imperatoris, Alcibiadi imperium abrogant, et alium ducem in eius locum substituunt. Hanc offensam non tulit Alcibiades ; insuper veritus multitudinis impetum, Athenas reverti noluit, et in exsilium sponte sua profectus est. Primus Graecorum in Thraciam introiit; ibi tria castella communivit et agros cepit, honestius existimans locupletari Barbarorum praeda quam Graecorum. Eo tempore quo Athenienses Alcibiadem eiiciebant, ducem peritum et audacem, Lacedaemonii impigrum et callidum imperatorem, Lysandrum, exercitui classique praefecerunt.
Triginta "tyranni" Recensere
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Spartani principatum Graeciae obtinuerant. Triginta tyranni praepositi civitati a Lacedaemoniis brevi gravissimam tyrannidem exercuerunt. Primum tria millia satellitum ad custodiam suam statuunt, et septingentos milites spartanos a Lysandro accipiunt. Deinde, metuentes Alcibiadis reditum et ultionem, certos homines in Asiam mittunt, ad eum comprehendendum aut interficiendum. Sicarii Alcibiadem occidere aperte non ausi sunt ; at nocte, casam, in qua dormiebat, incenderunt : ipse e flammis evasit, sed telis eminus missis interfectus est. Hoc metu liberati tyranni miseras Athenas caedibus et rapinis exhauriunt.
Notae Recensere
- ↑ In Alcibiadem I et II. Confer etiam Plutarchum, Vita Alcibiadis 12.3 et Xenophontem, Memorabilia I.3.8.
- ↑ In Alcibiadem I.25 et 41.
Fontes Recensere
- Andocides, De Mysteriis; Contra Alcibiadem
- Aristophanes, Vespae 44-46.
- Ranae 1422-1433
- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentiumː VII Alcibiades
- Demosthenes, In Midiam 145-7
- Isocrates, De bigis, Ad Philippum 58-61
- Lysias, oratio XIX pro Aristophanis bonis 52
- Thucydides, De bello Peloponnesiaco libri V-VIII
- Plato, Alcibiades Minor et Alcibiades Maior; Convivium
- Plutarchus, Vitae Parallelaeː Alcibiades
- Xénophon, Hellenica, libri I-II.
Plura legere si cupis Recensere
- Edouard Delebecque, Thucydide et Alcibiade, Ophrys, 1965 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- J. M. Giraud, "L'Alcibiade de Thucydide et de Xénophon", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1998ː 383-400
- David Gribble, "Alcibiades at the Olympicsː performance, politics and civic ideology", The Classical Quarterly, 2012ː 45-71
- Jean Hatzfeld, Alcibiade : Étude sur l'histoire d'Athènes à la fin du Ve siècle, Parisiis, PUF, 1940 Recensio critica
- Zinon Papakonstantinou, "Alcibiades in Olympia: Olympic Ideology, Sport and Social Conflict in Classical Athens", Journal of Sport History, 2003ː 173-182
- Louis Séchan, "Deux grandes figures athéniennes : Thucydide, Alcibiade", Revue des Études Grecques, 1966ː 482-494
- Michael Vickers, Aristophanes and Alcibiades : echoes of contemporary history in Athenian comedy, Berolini, de gruyter, 2015. Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Nexus interni
- Alcibiades in convivium irrumpit, adumbratio a Petro Paulo Rubens picta
- Convivium Platonicum, tabulae ab Anselmo Feuerbach pictae
Nexus externi Recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alcibiadem spectant. |