Aperire sectionem principem

Vide etiam paginam discretivam: Agamemnon (discretiva)

Agamemnon considens sceptrum tenet. Fragmentum crateris Atticae figurarum rubrarum, 410400 a.C.n., Museum archaeologicum nationale Tarentinum.
Chryses filiam Chryseidem ab Agamemnone redimere conatur. Opus tessellatum Romanum saeculum 4.
Persona funebris, quam Henricus Schliemann fuisse Agamemnonis putavit, sed quae multo antiquior est.
Iacobi Ludovici David Ira Achillis: Agamemnon, Iphigeniam filiam sacrifiacturus, ab Achille provocatur.

In mythologia Graeca, Agamemnon[1] (Ἀγαμέμνων), filius Atrei[2] ex Aërope, frater Menelai, fuit Mycenarum aut Argorum rex, qui omnium Graecorum consensu imperator delectus, ad expeditionem Troianam profectus est, ubi plurimos labores, et maximas principum simultates pertulit. Ex Clytaemnestra uxore unum filium, Orestem, et tres filias, Chrysothemin, Laodicen (sic apud Homerum, sed postea Electram appellatam), ac Iphianassa (postea Iphigeniam) genuit.

Cassandra Priami filia ei in sortem cessit, quae etiam mortem ei praedixit; sed ille verbis eius minime fidem habens, ad uxorem Clytaemnestram, cui domi cum quibusdam liberis relictae imperii curam crediderat, reversus, ab Aegistho Thyestis filio, qui omnia prius tacite occupaverat, immo et uxorem stupraverat, simulatâ amicitiâ, et Clytaemnestrae consensu, in litore, seu ut aliis placet, in convivio, quod ingens ei uxor paraverat, vel in balineo[3] interfectus est, postquam annos 18 regnavit. Quod facinus Orestes Agamemnonis et Clytaemnestrae filius aegre ferens, Aegisthum et matrem in vindictam patris occidit, ac patri in regno successit.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Ăgămemnon, ŏnis, m. Aliquando nominativus Agamemno quoque reperitur.
  2. Aliter filius Philisthenis, ut Hesiodus in Theogonia ait.
  3. Aeschylus, Agamemnon 1109 ss.

BibliographiaRecensere

Fontes GraeciRecensere

Fontes RomaniRecensere

Fontes recentioresRecensere

  • Baldarelli, Beatrice. 2008. Agamemnon und Klytaimnestra. In Mythenrezeption: Die antike Mythologie in Literatur, Musik und Kunst von den Anfängen bis zur Gegenwart, ed. Maria Moog-Grünewald, 27–32. Der Neue Pauly, Supplemente, 5. Stuttgartiae et Vimariae: Metzler. ISBN 9783476020321.
  • Furtwängler, Adolf. 1886. Agamemnon. In Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie, ed. Wilhelm Heinrich Roscher. Vol. 1(1):90–97. Lipsiae.
  • Wernicke, Konrad. 1893. Agamemnon. In Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft. Vol. 1(1):721–729. Stuttgartiae.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis