Vide etiam paginam discretivam: Cassandra (discretiva).

Cassandra (Κασσάνδρα) in mythologia Graeca fuit filia Priami et Hecubae atque vates illustra. Primo apud Homerum in Iliade reperitur.

Aiax Oileus Cassandram a signo Minervae rapit (opus tectorium in pariete atrii Pompeianae domus Menandri pictum).

In fabula vulgatissima Cassandra, cum ob formae venustatem ab Apolline amaretur, iussa quamcumque vellet concubitûs mercedem petere, vaticinandi peritiam sibi dari postulavit, quam cum credulus amator ei concessisset, neque illa promissis staret, indignatus deus, quoniam munus iam datum eripere non protuerat, effecit, ut vaticiniis eius fides nulla haberetur[1]. Quare exempli gratia apud Virgilium cum equi Troiani insidias detexisset, eumque moenibus minime recipiendum clamaret, neminem tamen invenit, qui berbis eius fidem adhibendam putaret:[2][3]

Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
ora, dei iussu non umquam credita Teucris.[4]

Hanc Virgilius postremis Troiani belli temporibus, Coroebo iuveni desponsatam fuisse tradit, qui cum extremâ illâ nocte, quâ Ilium cecidit, sponsam captivam abduci videret, eique suppetias ferre conaretur, a Peneleo quodam confoditur, virgoque ipsa ab Aiace Oileo in Minervae templo vitiatur. Haec postea, in praedae divisione, Agamemnoni cessit[5], qui cum identidem ab illâ admoneretur, ut Clytemnestrae uxoris suae insidias caveret, nihilo tamen minus eius monitus, velut vesanae mulierculae deliramenta contempsit. Cuius postea securitatis poenas dedit, una cum Cassandrâ, uxoris Aegisthique insidiis in convivio obtruncatus.[3] Scripsit Vergilius:

Ecce trahebatur passis Priameïa virgo
crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae[6]

Et postea:

Tum memorat: “Nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.[7]

Homerus autem in Iliade de vaticinationibus Cassandrae nihil dicit; tantum describit eam pulcherrimam Priami filiarum esse, quae prima videt ut pater corpus Hectoris redimat atque domum portet. Nec de raptu mentionem facit, quamquam dicit fortasse propter hoc Minervam Aiaci succensere.[8]. Apud tragicos poetas deinde apparet, primum in Agamemnone Aeschyleo[9], mox etiam in Troadibus Euripideis in quibus tragoediis spectatores prophetico furore et diris verbis terrebat. Cassandra noncreditae? sapiente signum est. Fabula illius pericula veritatis neglectae docet.

  1. Aeschylus, Agamemnon 1203-15 et 1269-1274.
  2. Aeschylus, Agamemnon 1438-47.
  3. 3.0 3.1 Hi paragraphi in commentatione Hofmanni Lexici Universalis fundantur.
  4. Virg. Aen. 2.246–47.
  5. Euripides, Troades 307-461
  6. Virg. Aen. 2.403–4.
  7. Virg. Aen. 3.182–83.
  8. Oxford Classical Dictionary, s.v. "Cassandra".
  9. Versus 1035-1326.