Aeschylus
Aeschylus fuit poeta tragicus Atheniensis (natus circa 525 a.C.n. Eleusine, mortuus Gelae circa 456 a.C.n.). Antiquissimus poeta est cuius tragoedias legere hodie possumus (septem e circiter 70 supersunt). Dionysiis 13 palmas vivus rettulit et alias post mortem quod populus Atheniensis legem pertulerat qui chorum ad Aeschyleam fabulam docendam petisset semper impetraturum. Aeschylo autem erat filius Euphorion, poeta tragicus et ipse, qui plures victorias paternis operibus rettulit. Aeschylus saepe tetralogias de eodem argumento componebat, tres tragoedias et drama satyricum quae eodem Dionysiorum die agebantur. E quibus sola Orestea trilogia tota superest.
Vita Aeschyli
recensereChronologia
recenserePraecipui fontes antiqui sunt Vita operibus praeposita[1], encyclopaedia decimi saeculi Suda inscripta et Marmor Parium.
- Anno 525 vel forsitan 519 Eleusine Eupatridum (hoc est patricio) loco natus est. Pater ei Euphorion fuit, frater Cynegirus.
- 499-6 fabulas docere coepit
- 490 apud Marathonem pugnavit ubi frater Cynegirus heroice periit.
- 484 primum palma ornatus est
- 472 palma quartum ornatus est propter dramata, quorum unum erant Persae
- c. 470 Siciliam primum invisit a tyranno Hierone multis honoribus ornatus.
- 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
- 467 palma ornatus est propter tetralogiam Thebaiam
- c. 466-59 palma ornatus est propter tetralogiam Danaidum
- 458 palma ornatus est propter Oresteam
Paulo post in Sicilia Gelae obiit.
De fabuloso Aeschyli exitu
recensereAntiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.
Septem quae supersunt tragoediae
recensere- Vide etiam Index fabularum Aeschylearum
- Persae, Πέρσαι, 472
- Septem contra Thebas, Ἑπτὰ ἐπὶ θήβας, 467
- Supplices, Ἱκέτιδες, c. 463
- Orestea, Ὀρέστεια, 458
- Agamemnon, Ἀγαμέμνων
- Choephoroe, Χοήφοροι
- Eumenides, Εὐμενίδες
- Prometheus vinctus, Προμηθεὺς δεσμώτης (si ab Aeschylo scriptus) c. 460-456
De arte tragica
recensereAeschylus ad dramatis maiestatem ac religiosum terrorem semper tendebat; nam occulta deorum voluntas in rebus humanis semper quaeritur qui culpam maiorum etiam in posteris saeculis punire solent[2]. Argumenta e mythologia plerumque ducebatː de bello (non semper mythico; nam in Persis bellum adversus Medos depingebat cui ipse interfuit) aut de familiaris homicidio in regiis domibus agebatur. Ad rerum maiestatem et terrorem augendum scaenicis inventis et machinis utebatur ut in monstris (Erinyes, larvae ex Inferis surgentes etc.). Ad personarum gravitatem augendam primus histrionibus stolas manicatas et talares dedisse dicitur atque eos cothurnis altis imposuisse quo maiores videantur[3]. Etenim personas suas longe super homines in vita cotidiana occurrentes extollere cupiebat.
Si cum posterioribus tragicis auctoribus eum compares, paucas subitas fortunae mutationes aut inopinatos eventus invenias quibus post eum theatrum abuti coepit. At si cum praecessoribus Phrynicho aut Thespide compares, actionem in tragoediam introduxisse videbitur cum secundum actorem addidit[4]. Ante Aeschylum tragoedia parum adhuc a dithyrambo discedens in cantu amoebo inter chorum et actorem constabat. Apud Aeschylum chorus et cantus magnas partes quidem adhuc agunt sed iam diverbia crescere coeperunt. Ob haec omnia pater tragoediae nobis videri potest[5].
Grandiloquens sublimeque genus dicendi adfectabatː nova et terrifica verba cudebat et composita epitheta usque ad obscuritatem cumulabat. Eius oratio poetica tritas vulgaris sermonis locutiones numquam admittebat. Ita chori dux apud Aristophanem[6] Aeschylum urbane adloquebatur
ἀλλ᾽ ὦ πρῶτος τῶν Ἑλλήνων πυργώσας ῥήματα σεμνὰ καὶ κοσμήσας τραγικὸν λῆρον, θαρρῶν τὸν κρουνὸν ἀφίει.
Omnino poeta comicus Aeschylum velut hominem vehementem et praestantiae suae sibi conscium, quod verum esse potuit.
Notae
recensere- ↑ André Wartelle, La Vie d'Eschyle, Bulletin de l'Association Guillaume Budé , 1965ː 477-482.
- ↑ Agamemnon 367-84.
- ↑ Vita 13.
- ↑ Vita 14.
- ↑ Aristoteles, De Arte poetica 1449a.
- ↑ Ranae 1004-5ː "O tu qui primus inter Graecos augusta verba velut turres struxisti et tragicam garrulitatem ornasti bona fide salientem fontem mitte".
Fontes antiqui
recenserePraeter Vitam operibus praepositam legere licet, si libetː
- Aristophanes, Aves in qua comoedia Aeschylus cum Euripide in Inferis acriter de arte tragica disputat.
- Aristoteles, Poetica
Plura legere si cupis
recensereLatine
recensere- Wolfgangus Aly, De Aeschyli copia verborum capita selecta, Berolini, 1906
- Sven Dahlgren, De imaginibus Aeschyli. I, Holmiae, 1877
- De Aeschyli metaphoris et similitudinibus a re navali deductis commentatio; Stockholm, Norstedt & Sonen, 1875
- Guilelmus Dindorfius, Lexicon Aeschyleum, Lipsiae, 1876
- G. Italie, Index Aeschyleus, Lugduni Batavorum, 1955 Recensio critica Septem primae sectiones apud Guglum librorum
- Eduardus Kueck, Studia maxime critica in Aeschylum et scholia Aeschyli medicea, Gottingae, 1890
- F. Maury, De cantus in Aeschyleis tragoediis distributione, Lutetiae, Hachette, 1891
- Erich Mueller, De Graecorum deorum partibus Aeschyleis, Regimonti, 1909
- Fridericus Naumann, De Ὡς particulae apud Aeschylum vi et usu, Lipsiae, 1877
- F. C. Petersen, De Aeschyli vita et fabulis, Hauniae, 1816
- Hermannus Ritters, De Conformationum usu Aeschyleo, Lipsiae, 1882
- Ricardus Schenk, De genuini quem vocant genetivi apud Aeschylum usu, Berolini, 1882
- Joannes Antonius Schuursma, De Poetica vocabulorum abusione apud Aeschylum : specimen litterarium inaugurale..., Amstelodami, 1932 Recensio critica
- Stephanus Srebrny, Critica et exegetica in Aeschylum, Torun, 1950 Recensio critica
- Victor Steffen, Studia Aeschylea praecipue ad deperditarum fabularum fragmenta pertinentia, Wratislaviae, 1958 Recensio critica
- Joannes Fredericus Petrus Van Anrooy, Quaestiones de epithetorum compositorum usu apud Aeschylum et Euripidem, Ultraiecti ad Rhenum, 1897
Barbare
recensere- Robert Bees, Aischylos : Interpretationen zum Verständnis seiner Theologie, München, Verlag C. H. Beck, 2014
- Maurice Croiset, Eschyleː Études sur l’invention dramatique dans son théâtre, Les Belles lettres, 1928
- Bernard Deforge, "Fonctions du mythe chez Eschyle", Kentron, 2001ː 9-26
- Marie Delcourt. Eschyle, Paris, Rieder, 1935 Recensio critica
- Sabine Föllinger, Aischylos: Meister der griechischen Tragödie. München: Verlag C. H. Beck, 2009 Recensio critica Altera recensio critica
- Markus A. Gruber, Der Chor in den Tragödien des Aischylos. Affekt und Reaktion, Tübingen, 2009 Recensio critica Altera recensio critica
- Hildebrecht Hommel (curator), Wege zu Aischylos. I : Zugang. Aspekte der Forschung Nachleben. II : Die einzelnen Dramen, Darmstadt, 1974, duo volumina. Recensio critica
- Gilbert Murray, Aeschylus, the Creator of Tragedy, Oxford, Clarendon Press, 1940
- A.J. Podlecki, The Political Background of Aeschylean Tragedy. Ann Arbor, University of Michigan Press, 1966 Recensio critica
- Karl Reinhardt , Aischylos als Regisseur und Theologe, Bernae, 1949
- Iacoba de Romilly, La crainte et l'angoisse dans le théâtre d'Eschyle, Les Belles Lettres, 1958 Recensio critica Altera recensio critica
- Thomas Rosenmeyer, The art of Aeschylus, University of California Press, 1982 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- Stan Scott, "Le Dieu d'Eschyle", Revue d'Histoire et de Philosophie religieuses, 1993ː 249-259
- Friedrich Solmsen, Hesiod and Aeschylus, Ithacae, Cornell Univesity press, 1949 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Alan H. Sommerstein, Aeschylean Tragedy. Second edition. London, Duckworth, 2010 Recensio critica
- O. Taplin, The Stagecraft of Aeschylus: The Dramatic Use of Exits and Entrances in Greek Tragedy. Oxford: Clarendon Press, 1977. Recensio critica
- George Thomson, Aeschylus and Athens. A study in the social origins of drama, Londini, 1946 Recensio critica Apud Archive.org
- Paul Vicaire, "Pressentiments, présages, prophéties dans le théâtre d'Eschyle", Revue des Études Grecques, 1963ː 337-357
- André Wartelle, Histoire du texte d'Eschyle dans l'Antiquité (Collection d'Études anciennes publiée sous le patronage de l'Association Guillaume Budé), Les Belles lettres, 1972 Recensio critica
Nexus externi
recensereNexus interni