Persae (Aeschylus)

tragoedia quam Aeschylus docuit

Persae sunt tragoedia ab Aeschylo poeta vere 472 a.C.n. Dionysiis docta, eademque vetustissima omnium quae ad nostram aetatem pervenerunt. Illo anno Aeschylea tetralogia, cuius choregia Pericli adulescenti obvenerat, palmam rettulitː ceterae fabulae erant Phineus, Glaucus Potnieus et drama satyricum Prometheus Pyrkaeus quae inter se argumento coniuncta non videntur. Argumentum Persarum ad secundum bellum inter Persas et Graecos pertinetː Salaminiae pugnae Aeschylus miles ipse interfuit sed in hac fabula bellum Persarum oculis conspicitur. Sola est exstantium scaenicarum fabularum Graecarum quae non mythicam sed historicam materiem tractet. Nihilominus iam ante Aeschylum anno 476 a.C.n. tragicus poeta Phrynichus, cuius choregus Themistocles fuerat, tragoediam hodie deperditam de eodem bello docuerat.

Umbra Darii ex Inferis surgit. Fideles ex metu corpus humum abiecerunt. Adstat vidua Atossa.

Personae recensere

 
Regina e stirpe Achaemenidarum.

Res Susis agitur, pro Achaemenidarum palatio ad Darii monumentum.

Summarium recensere

  • Parodosː[1] chorus consiliorum seniorum ('Fideles' appellantur) qui Susis apud reginam remanserunt ingentem exercitum celebrat qui Graeciam subactum Xerxe duce profectus est. Nihilominus metus et anxietas eorum animos mordet[2] quia nullus nuntius de bello hucusque advenit.
  • Primum episodiumː intrat regina Atossa quae somnium quoddam refertː sibi dormienti filius Xerxes duas feminas sub iugum idem mittere visus est, alteram Graeco vestitu, alteram Persico habitu. At Graeca femina calcitrans iugum fregit. Mane cum deorum aris appropinquaret milvum unguibus plumas ex aquilae capite plumas evellentem videt, cum aquila nihil aliud ageret nisi membra contraheret. 'Fideles' de portento consulti negarunt omnia signa necessario rem futuram praenuntiare. Nam deos deprecari licet ita ut mala averterent. Tum vero advenit nuntius qui Persarum cladem ad Salaminem nuntiat. Solum solatium in hac calamitate praemittitː Xexes adhuc vivit. Deinde ingentem numerum hominum naviumque pereuntium describit; et pedestrem exercitum in longo reditu et fame et siti et hieme multa damna accepisse addit.
  • Primum stasimonː chorus luctuose crudelia damna deplorat. Metuunt enim ne Persarum imperium iam fractum sit[3].
  • Secundum episodiumːː Atossa et chorus prioris regis Danai umbram precationibus libationibusque ex Inferis evocant. Darius quamquam oraculis iam sciebat tale quid quondam eventurum tamen superbiam et impietatem filii vituperat qui et ceteros deos et Posidonem contempsit cum sacrum Hellespontum sub ponti iugum misit. Ita fatum festinavit. Xerxis lamentabilem reditum nuntiat necnon futuram apud Plataeas cladem. Chorum de futura Persarum fortuna interrogantem hortatur ne umquam in posterum Graeciam invadere vellent.
  • Secundum stasimonː chorus gloriosum boni regis Darii regnum celebrat.
  • Exodosː Xerxes laceris vestibus solus intrat atque longa lamentatio incipit, regi Choro mox respondente (kommos). Fideles regis culpam occultare non conantur nec blandimentis erga iuvenem utuntur.

De fabula recensere

Nonnulli eruditi e vetere scholio[4] coniecerunt Persas iterum Syracusis in Hieronis honorem doctas esse atque textum quem hodie legimus fortasse non eundem esse atque ille quem histriones anno 472 a.C.n. recitarunt. Sed tragoediae archaeam formam habemus cum duobus tantum actoribus et plurimis partibus cantatis (ne prologus quidem ante chori introitum adest). Tragoedia ostendit quomodo unius viri hybris ingentem multitudinem perditum ierit, quod tragicum sane argumentum erat[5]. Quod ut efficeret atque culpam Xerxis augeret Aeschylus imperialismum Persicum valde aliter atque Herodotus descripsit. Dario enim sapientiam moderationemque tribuit oblitus (nisi senes chori tantum obliti esse existimandi sunt) primum Darium expeditionem maritimam Athenas misisse et bosporum Thraciae navium ponte subegisse atque partem Europae (Thraciam) et civitates Graecas Asiae et insularum imperio Persico adnexisse. Alioqui Xerxes revera patris continuator potius quam inconsultus et audax novator videri poterat.

Notae recensere

  1. Jean Irigoin, "La parodos des Perses d'Eschyle" in Studi in onore di Aristide Colonna, 1982ː 173-81.
  2. Versus 9-14, 95-101, 114-39.
  3. Versus 584-97.
  4. Ad Aristophanis Ranas 1028. Cf Vita 16.
  5. Versus 821-2ː ὕβρις γὰρ ἐξανθοῦσ᾽ ἐκάρπωσεν στάχυν // ἄτης, ὅθεν πάγκλαυτον ἐξαμᾷ θέρος. = florens superbia caliginis segetem maturat quam lacrimosa aestas metit.

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere