Achaemenidae (-arum, m.) (Graece: Ἀχαιμενίδαι) fuerunt domus regnatrix, primum Persidis, regni Imperio Medorum subiecti, deinde illorum imperio everso sui ipsorum Imperii Persarum. Nomen traxerunt ab Achaemene (Persice: Haxāmaniš, "qui est benigni animi"), duce aut rege Persarum septimi saeculi a.C.n. Imperii Persarum conditor habetur Cyrus II, 'magnus' cognominatus, qui anno 550 a.C.n. Medos sibi subiecit. Fines imperii maxime propagavit Darius I (521-486), cui omnes populi Asiae ab Indo flumine usque ad oras maris Aegaei, praeterea Aegyptii cum Graecis Cyrenaicis, et in Europa Thraces Macedonesque paruerunt. Imperium Achaemenidarum tandem anno 330 a.C.n. evertit Alexander Magnus Macedonum rex, quo mortuo Seleucidae maxima parte Imperii Persici potiti sunt.

Imperium Achaemenidarum anno circiter 500 a.C.n.
Reges quattuor Persarum in Chronicis Norimbergensibus picti

Fasti Achaemenidarum

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Achaemenidas spectant (Achaemenids, Achaemenid dynasty).
  • Symbola de 'Achaemenidis' apud livius.org (Anglice)

Bibliographia

recensere