Artaxerxes II (rex Persarum)
Artaxerxes II (in lingua Persica antiqua Artaxšaçā; Graece Ἀρταξέρξης), qui 'Mnemon' quoque cognominatur, fuit rex Persarum ab anno 404 usque ad 358 a.C.n.. E stirpe Achaemenidarum ortus, Artaxerxes fuit filius Darii II uxorisque eius Parysatidis. Artaxerxes, anno 436 a.C.n. natus, patre mortuo anno 404 regnare coepit. Contra seditiones fratris Cyri necnon Thyis regis Paphlagonum et postea contra satraparum coniurationem feliciter pugnavit. Cyrus enim (a mercenariis Graecis inter quos Xenophonte adiutus) proelio ad Cunaxam anno 401 interfectus est; Thys a Datame captus in carcerem missus est; satrapae anno fere 361 a.C.n. debellati sunt.
Fontes Graeci antiquiRecensere
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historica XV,2-4, 8-11 et 90-92
- Cornelius Nepos, "Datames"
- Plutarchus, Vita Artaxerxis
- Xenophon, Anabasis sive Expeditio Cyri
NotaeRecensere
Nexus externiRecensere
- H. Hunger, R. J. van der Spek, ""An astronomical diary concerning Artaxerxes II (year 42 = 363-2 BC). Military operations in Babylonia" in Arta no. 2 (2006)
Antecessor: Darius II Nothus |
Rex Persarum 404-358 |
Successor: Artaxerxes III Ochus |