Panegyricus (Graece Πανηγυρικός e verbo πανήγυρις, 'ludi aut feriae ad quas omnes conveniunt')[1] est oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικός) et deliberativa (συμβουλευτικός) a rhetore Isocrate anno 380 a.C.n. publicata. Tales orationes Panhellenicas Graeciam omnem ad concordiam hortantes Gorgias et Lysias Olympicis ludis annorum 392[2] et 388 a.C.n. iam habuerant. An Isocratis oratio re vera Olympiis anno 380 a.C.n. habita sit nescitur. Certe ob imbecillam vocem et animi timiditatem ipse eam non pronuntiavit[3]. Celeberrima ex eius orationibus vulgo habetur et multos imitatores habuit[4]ː praeclarissima enim est Athenarum laudatio. Non minus quam decem annos huic operi impendisse dicitur[5].

Argumentum

recensere

Prima oratio politica Isocrati fuit qui ad orationes huius generis spectabat cum rhetoricae scholam creavit. Ad Graecorum contra barbaros concordiam faciendam primo necessarium esse existimat Athenienses Lacedaemoniosque de hegemonia consentire, non certare. Et causas historicas recenset cur civitas Atheniensium illam hegemoniam iure vindicare possit, cuius beneficia erga ceteros Graecos tam bello quam pace (agricultura, mysteria, litterae, artes) enumerat. Postremo dicit Graecos appellandos esse non qui parentibus Graecis orti sint sed eos qui humanitatis (παιδεία) et vitae ab Atheniensibus institutae participes sint[6]. Magistram Helladis enim Athenas esse.

Secunda parte Lacedaemoniis obiciebat quos Graecas Asiae urbes Artaxerxi dedissent et regem Persarum discordiarum intestinarum Graecorum arbitrum fecissent et contra stipulationes Antalcidae pacis (387 a.C.n.) civitates libertate privassent. Illas dissensiones ut omnes Graeci postponerent, occasionem panhellenicae expeditionis adesse ostendebatː Persas enim et divitiis abundare et bello ignavos esse ut nuper Cyprus et Aegyptus ab eis deficientes, paucos vero ante annos decem milia Asiam invicti transeuntes indicarunt. Imperium Persicum Graeciae subiectum omnium praesentium malorum remedium fore sperabat.

  1. Oratio IV in corpore Isocratico.
  2. Nonnulli tamen Gorgiae orationem ad annum 408 a.C.n. referunt (Noel, 2017).
  3. Isocrates, Ad Philippum 81.
  4. Isocrates, Ad Philippum 84. Panathenaicus 9-10.
  5. Quintilianus, Institutio oratoria X.4.4
  6. 50ː καὶ τὸ τῶν Ἑλλήνων ὄνομα πεποίηκε μηκέτι τοῦ γένους ἀλλὰ τῆς διανοίας δοκεῖν εἶναι, καὶ μᾶλλον Ἕλληνας καλεῖσθαι τοὺς τῆς παιδεύσεως τῆς ἡμετέρας παρά τοὺς τῆς κοινῆς φύσεως μετέχοντας.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere