Panathenaïcus[1] (Graece Παναθηναϊκός)[2] est oratio demonstrativa (ἐπιδεικτικός) vel fortasse potius, ut auctoris verbum adhibeam, "didactica"[3] a rhetore Isocrate inter 342 et 339 a.C.n. scriptaː nam eam inchoavit cum nonaginta quattuor annos natus erat et post tres annos tantum finivit quia opus longo morbo intermissum erat[4].

Panathenaicorum pompa ex Parthenone.

Argumentum

recensere

In illa ultima oratione politica Isocrates Athenas cum Sparta historice comparat, e qua comparatione manifestum facere conatur Athenienses multo plura beneficia ceteris civitatibus Graecis contulisse quam Spartanos qui plerumque bellum cum vicinis gerebant. Quibus in primis obicit civitates bello Troiano gloriosas in Peloponneso omnino deletas, ut Pylum Mycenasque, atque Agamemnonem diu laudat qui omnes Graecos consociatos contra Asiaticos duxit[5]. In summa themata in prioribus orationibus saepe iam disputata (panhellenismum, Athenarum laudationem...) retractat. Numquam tamen antea Lacedaemonios tam acriter vituperaverat. Ipsas Lycurgi praeclaras leges quas Spartae laudatores ad caelum efferebant non ab eis inventas esse adfirmabat sed e veteribus Athenienesium legibus imitatasǃ Ultima orationis pars aenigma estː nam Isocrates sermonem refert quem cum discipulo Lacedaemonios laudare solito habuit tum cum ipse utrum publicandum opus suum an delendum esset dubitaret. Qui discipulus orationem in contrariam partem interpretatur atque contendit Isocratem magna arte et per ambages lectori textum diligenter scrutanti atque saepe legenti ostendisse probandam esse Spartanorum civitatem. Magister utrum recte necne interpretatus sit decernere recusat. Critici moderni etiam magis mirantur quod de Philippo II, Macedonum rege tum libertati Graecorum minaciter impendente et bellum cum Atheniensibus gerente ne verbum quidem fecerit. Fortasse illarum duarum maximarum Graecarum civitatum velut orationem funebrem posteris scribere voluit? Aut Platonicorum dialogorum parodiam componere?

De titulo

recensere

In prooemio (17-19) Isocrates referebat quomodo paulo ante Panathenaea sophistas iuvenes audierit in Lyceo se suamque doctrinam depravantes et irridentes. Quibus respondere decrevit unde fortasse colligi potest orationem ad illas magnas ferias primo destinatam esse, nisi vere attamen fictitie. Quae tituli causa fuisse videtur.

  1. Cicero, Orator 38 et Cato Maior 13.
  2. Oratio XII in corpore Isocratico.
  3. 271ː διδασκαλικός.
  4. Par. 267-8. Cf Cato Maior 13. A. F. Natoli, "Isocrates XII 266–272: A note on the composition of the Panathenaicus", Museum Helveticum, 1991ː 146-150
  5. William H. Race, "Panathenaicus 74-90: The Rhetoric of Isocrates' Digression on Agamemnon", Transactions of the American Philological Association, 1978ː 175-185

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere