Artaxerxes I (rex Persarum)
Artaxerxes I (Lingua Persica antiqua Rtachschaçā [ɔːrtæxˈʃæçɔː], Graece Ἀρταξέρξης), qui Μακρόχειρ („Longimanus“) quoque cognominatur, ab anno 465 a.C.n. usque ad mortem mense Decembri 424 a.C.n.[1] fuit rex Persarum.
Vita
recensereArtaxerxes filius et successor fuit regis Xerxis I. Qui post seditionem ab Artabano, duce regiae cohortis, necatus est. Postquam idem Artabanos suspicionem in Dareium, filium Xerxis maiorem, adduxit, Artaxerxes, minor filius, ira commotus Dareium, quod parricida putabatur, propria manu occidit et rex Persarum factus est.
Post multa proelia, quae et Graecis et Persis erant laboriosa, annis 449/448 pax facta et ita bella Graco-Persica ad finem ducta esse traduntur. Haec pax praesertim cum Callia coniungi solet, qui apud Artaxerxem I de pace egit. Quod autem multis dubium esse videtur.[2] Civitates Graecae Asiae Minoris et Cyprus quidem intra fines Imperii Persarum manserunt, tamen res suas absque iussu regis suoque iure temperaverunt.[3]
Artaxerxes Themistocli profugo, qui olim Pugnam Salaminiam vicerat, perfugium praebuit. In domo regia Persepoli sita „atrium centum columnarum“ aedificavit. Res gestas in inscriptione scribi iussit, ut posteris traderent.
Artaxerxes I in Biblia
recensereIn libris Esdrae et Nehemiae Veteris Testamenti Artaxerxis saepius mentio fit.
Secundum Esdr 4,7 ss. rex Artaxerxes opera ad Hierosolyma munienda vetuit, postquam incolae de Iudaeis e Captivitate Babylonica redeuntibus questi sunt.
Esdrae prophetae anno septimo regis Artaxerxis (457 a.C.n.) concessum est, ut cum "filiis sacerdotum et filiis Levitarum et cantoribus et ianitoribus et oblatis" migraret in Hierosolyma, ubi domum Dei ornaret et sacra redintegraret (Esdr 7,7 ss.).
Neh 2,1 narrat de Nehemia, qui anno vicesimo regis Artaxerxis (445 a.C.n.) fuit eius minister vini. Maestus, cum Hierosolyma non nisi partim restaurata essent, ab Artaxerxe petivit, ut sibi opus maturari liceret. Inde Nehemia satrapes Iudaeorum factus est.
Bibliographia
recensere- Pierre Briant: From Cyrus to Alexander: A History of the Persian Empire. Eisenbrauns, Winona Lake 2002, ISBN 1-57506-031-0
- Walther Judeich: Artaxerxes 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. II,1, Stuttgardiae 1895, col. 1311–1314.
Notae
recensere- ↑ Thucydides IV.50.3.
- ↑ Ernst Badian. "The Peace of Callias." Journal of Hellenic Studies 50 (1987): 1–39.
- ↑ Ingomar Weiler, Heribert Aigner: Grundzüge der politischen Geschichte des Altertums. 2. ed., Böhlau, Vindobonae 1995, p. 60.
Nexus externi
recensere- Artaxerxes I. In: Ehsan Yarshater (ed.): Encyclopædia Iranica (Anglice, cum bibliographia)
Antecessor: Xerxes I |
Rex Persarum 465-424 |
Successor: Xerxes II |