Callias (Hipponici Ammonis filius)
Callias (Graece Καλλίας) fuit vir politicus et divitissimus Athenarum civis,[1] qui saeculo V a.C.n. floruit. Divitias suas ex metallis fecerat, qua de causa a comoedis λακκόπλουτος ('puteo dives', "putuples") vocabatur.[2] Praeterea ter Olympiorum victoriam reportavit. Hic Callias a rerum scriptoribus hodiernis saepe Callias II nuncupatur, ut a Callia I avo et Callia III nepote distinguatur.
Patrem habuit Hipponicum, cui agnomen Ammonis postea adiectum erat.[3] Uxorem habuit Elpinicen, quae prius Cimoni, fratri non uterino, nupserat.[4] Cum Elpinica filium habuit Hipponicum, qui eum genuit Calliam, apud quem sermones in Protagora et in Symposio habiti referuntur. Hipponici Ammonis filius, quod ad sacram Cerycum familiam pertinuit, in sacris Eleusiniis daduchi munere fungebatur.[5] Etiam discipulus Zenonis philosophi fuisse dicitur.[6]
Callias Xerxe mortuo legationi Atheniensi praefuit quae anno 465/4 Susis apud Artaxerxem I, regem Persarum, de pace ageret.[7] Nomen Calliae praesertim cum pace coniungi solet, quae inter foedus Delium et Artaxerxem I medio fere saeculo V facta esse contenditur. Sunt qui veritatem pacis Calliae in quaestionem vocare velint,[8] sed sunt etiam qui hanc pacem uno alterove modo sane factam esse credant.[9] Lis adhuc sub iudice est.
Notae
recensere- ↑ Lys. (De bonis Aristophanis) 19.48; Plut. Aristides 25.6.
- ↑ Plut. Aristides 5.6; Nepos Cimon 1.3.
- ↑ Ath. Deip. 12.52.
- ↑ Nepos Cimon 1.2-4.
- ↑ Plut. Aristides 5.5 Καλλίας ὁ δᾳδοῦχος.
- ↑ Plato Alcibiades I 119a.
- ↑ Badian (1987: 2-3). Herodotus (7.151), cur haec legatio missa esset, dicere omittit.
- ↑ Novissime Meister (1982).
- ↑ Badian (1987).
Bibliographia
recensere- Badian, Ernst (1987) The Peace of Callias. Journal of Hellenic Studies 107: 1–39.
- Meister, Klaus (1982) Die Ungeschichtlichkeit des Kalliasfriedens und deren historische Folgen. Wiesbaden: Franz Steiner Verlag.