Cimon (circa 510 a.C.n. natus; 450 a.C.n. mortuus) Miltiadis filius, fuit rerum politicarum peritus et strategus Atheniensis. Plutarchus et Cornelius Nepos de vita sua scripserunt. In dictionario poetico[1] Hermanni Torentini (1538) sic describitur: "Cimon Atheniensis dux (...) qui ut sepeliretur corpus patris in carcere mortui, ipse pro illo ligari se fecit. Postea Persas superavit terra et mari."

Cimonis herma Larnacae, Cyprus

De rebus gestisRecensere

Post bella Persica Cimon praecipuus strategus Atheniensium fuit ː oppidum Eionem ad Strymonem flumen a Persis adhuc occupatum expugnavit et Persas in Pamphylia terra marique vicit. Plures insulas quoque Maris Agaei, Atheniensium socias, cum a Foedere Delio secedere vellent, armis subegit. Obiit in ultima expeditione adversus Cyprios[2]

De exsilioRecensere

Cimon proxenus Spartae erat ; itaque cum bellum "tertium" dictum inter Messenios et Lacedaemonios post terrae motum circa 464 a.C.n. conflagravit, Atheniensibus persuasit ut sese cum quattuor milibus peditum Lacedaemoniis auxilio mitterent. Sed quamquam poliorceticae peritissimus habebatur montem Ithomen in quam Messenii ceterique hilotae sese receperant expugnare non potuit ita ut etiam perfidiae suspicionem apud socios moveret qui Athenienses domum redire iusserunt[3]. Tum ipsi Athenienses victoriarum Persicarum immemores per ostraca in exsilium Cimoni proficiscendum esse iudicarunt nec eum revocarunt nisi anno 551, hoc est ante biennium quam obiret.

FontesRecensere

NotaeRecensere

  1. Hic hunc librum invenies.
  2. Thucydides 1.112.
  3. Thucydides I.102. Diodorus Siculus XI.64. Plutarchus, Cimon 16-17. Pausanias IV.24.5-7

Nexus externusRecensere

  • Biographia a Cornelio Nepote scripta (Latine, Germanice)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!