Ithome (Graece Ἰθώμη) fuit castellum Messeniae in monte eiusdem nominis situm, propter pertinacem defensionem celebratum, quam Messenii decem annos in ultima rebellione contra Lacedaemonios fecerunt[1]. Mons dicebatur nomen deduxisse ab Ithome, una ex nymphis quae Iovem nutrire solebant[2]. In cacumine erat ara Iovis Ithometis, cui mons praesertim dedicabatur. Strabo arcem Messeniam Acrocorintho comparat, quia sicut illa arx, in monte alto praeruptoque iacebat, saepta munitionibus quae eam cum urbe coniungebant. Ita hae arces duo validissima oppida Peloponnesi putabantur. Cum Phililppus V cum Demetrio Phario Peloponnesum vincere cogitavisset, ille regi auctor fuit ut primo caperet cornua bovis, quibus animal apprehenderet. Quo aenigmate Peloponnesum et duas arces supra descriptas indicabat[3]. Ruinae arcis Ithomae adhuc exstant, cuius turres sunt magnifica exempla architecturae militaris.[4]

Pone ruinas antiquae Messenae mons Ithome.

Nexus interni

  1. Thucydides I.102-103. Pausanias IV.24
  2. Pausanias IV.32.1-2
  3. Polybius VII.11
  4. Haec pagina conversionem incorporat ex commentario de Ithome in Harry Thurston Peck, Harper's Dictionary of Classical Antiquities (1898).
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!