Pausanias (scriptor)
Pausanias (Graece Παυσανίας; floruit circa annum 150) fuit geographus et scriptor Graecus qui "omnia Graeca" (πάντα τὰ Ἑλληνικά) enarrat opere quod vulgo Graeciae descriptio (Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος) appellatur.
De vita
recensereQuod de vita Pausanii scimus, ex operibus eius excerptum est. Nec partus annus nec mortis traditus est. Quibusdam ex commentariis[1] liquet eum circa annum 115 p.C.n iuxta Sipylum montem natum esse, quam regionem suam nominavit[2], quamobrem educationem (παιδεία) suam Magnesiae ad Sipylum accepisse potuit. Cum iuvenili iam aetate tanta itinera perfecisset, videlicet familia ditissima natus est. Se ipsis oculis nonnullas res in operibus suis descriptis vidisse perseverans videtur ut per Graeciam litoraque occidentalia Asiae Minoris saltem vagatus est, praeterea ad Euphrataeum flumen, Syriam et Palaestinam pervenit. Aegyptum perscrutans a meridie usque Thebas venit. Etiam urbem Romam, Campaniam meridianamque partem Italiae suis oculis vidisse apparet. Quo tempore aut quo ordine itinera susceperit, nescimus neque locum mortis eius.
De opere
recensereNobis traditum est opus Graeciae descriptio (Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος) decem libris conscriptum, quamvis alios libros fuisse suspicentur. Liber primus circa annum 160 p.C.n., decimus fere anno 175 conscriptus esse videtur, neque scimus, num decimus ultimus fuerit. Haec traditio erudito Stephano Byzantino debemus qui sexto saeculo vixit ː ante eum nemo Pausaniam in scriptis memoravit. Primo libro tractantur Athenae, Attica et tractus circa Megaram oppidum; secundus autem de Corinthis, Argolide regione insulaque Aegina agit; tertius Laconiam describit; quartus autem Messeniam; quinto et sexto Elis et Olympia accurata descriptione dignantur; liber septimus Achaiam tractat; octavus Arcadiam; liber nonus ad Boeotiam pertinet; decimus denique Phocidem illustrat Delphos partesque Locridis complectens.
Notae
recensere- ↑ E.g. Graeciae descriptio I.24.8.
- ↑ I.20.5 ; 1.21.3 ; 1.24.8 ; 2.22.3 etc. sed praecipue V.13.7 ː παρ᾿ἡμῖν.
Fontes
recensere- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis
Plura legere si cupis
recensere- Christian Habicht, Pausanias und seine "Beschreibung Griechenlands". München, C. H. Beck, 1985 Recensio criticaAltera recensio critica
- Joyce Heer, La Personnalité de Pausanias. Paris, les Belles lettres, 1979 Recensio critica
- Denis Knoepfler, "Pausanias à Rome en l'an 148?", Revue des Études Grecques, 1999 ː 485-509
- Ioannes Otto Pfundtner, Pausanias Periegeta imitator Herodoti, Regimonti Pr., 1866
- W. Kendrick Pritchett, Pausanias Periegetes, Amstelodami, 1998-1999. Duo volumina. Recensio critica voluminis 1 Recensio critica voluminis II
- Ove Strid , Über Sprache und Stil des Periegeten Pausanias, Uppsala : Almqvist & Wiksell, 1976 Recensio critica Altera recensio critica Tertia recensio critica
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pausaniam spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |