Megara
Haec pagina urbe explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Megara" appellatur, vide Megara (discretiva).
Locus: 37°59′42″N 23°20′32″E
Numerus incolarum: 23 456
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Μέγαρα
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Megara[1] (Graece Μέγαρα) est urbs vetus Atticae, regionis Graeciae. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum. Ipsi Megarae urbi 23 456 incolarum sunt, Megarensi demo una cum pristino demo "Nea Peramos" (Νέα Πέραμος) anno 2010 Megarae coniuncto 36 924 (secundum recensum urbis anno 2011 factum).

Historica Recensere
Antiquitus urbs longis muris octo stadiorum cum portu suo Nisaea coniungebatur.
Bello Peloponnesiaco ineunte Megarenses, quamquam democratice a popularibus regebantur et optimates ex urbe fugerant, Lacedaemoniorum socii in Foedere Peloponnesiaco erant. Sed postquam anno 424 a.C.n. nonnulli homines ex popularium partibus Megaram Atheniensibus prodendam susceperunt atque Brasidas, Spartanus dux, properanter auxilio adveniens eos ab incepto prohibuit, optimates in civitatem restituti auctores coniurationis interfecerunt atque oligarchica instituta civibus imposuerunt[2].
Incolae noti Recensere
Coniunctiones communium Recensere
- Egidiopolis (Aiud, Romania)
Notae Recensere
Fontes Recensere
- Pausanias libro primo Graeciae descriptionis capitulis 39-43
- Thucydides, libro quarto De bello Peloponnesiaco 66-75