.

Pausanias librum suum offert: initium Descriptionis Graeciae in libro manu scripto Florentiae apud Bibliothecam Laurentianam servato
Editio Tauchnitiana Pausaniae anno 1829 edita

Graeciae descriptio (Graece Περιήγησις τῆς Ἑλλάδος), saeculo II medio scripta, est opus Pausaniae ubi monumenta antiqua Graeciae, et praecipue provinciae Achaeae, describit.Circa 175 absoluta esse videtur.

Quid sibi proposuerit PausaniasRecensere

Amore Graeciae antiquae - hoc est Graeciae ante Romanorum hegemoniam - motus[1] videtur Pausanias atque in primis amore regionum quae velut cor historicum Graeciae continentalis efficiunt ː Attica, Boeotia, Peloponnesus, Delphi et Phocis. Unamquamque illarum regionum cum peragraret monumenta visu digna in omni civitate describebat et historiam breviter narrabat atque diversas vias ab urbe praecipua proficiscentes sequebatur totum agrum similiter ut percurreret (periegesis = circumductio). Templa et ritus et statuae ceteraque opera artificiosa et tumuli illustrium virorum et stelae et inscriptiones ad historiam pertinentes eius studium movebant. Vetustissima quaeque semper inquirebat[2] etiam si tecto collapso ruinosa et vacua erant. Ita velut inventarium monumentorum historicorum Graeciae antiquae nobis reliquit quod archaeologi moderni instar Evangeliorum secum circumferunt[3]. Etenim dicta Pausaniae eorum repertis plerumque confirmantur. Simul de artificibus et pictoribus et eorum magistris aut scholis disserebat, materiam atque fabricandi genus investigabat. Ita Descriptio Graeciae ad historiam artis quoque spectat, sculpturae potius quam architecturae a Pausania paulum neglectioris. De geographia quoque bene meruit ut qui directiones et intervalla notare numquam omittebat et mirabilia naturalia operi inserenda existimabat.

Item fabulas locales colligebat et mythos et ritus insuetos apud sacerdotes templorum aut incolas eruditos qui monumenta viatoribus ostendere solebant. Atque in primis referebat quae parum nota erant et a panhellenice vulgatis fabulis aberrabant. Quae nimis nota erant tacebat et ad auctores qui iam ea narraverant lectorem remittebat. Eadem faciebat de rebus gestis. Saepe addebat fabulam quandam rettulisse non quo fidem haberet sed ne omnino omitteretur. Sic inventarium religionis Graecae quoque reliquit ita tamen ut mysteria tacenda taceret. Homo pius enim erat Pausanias, Eleusinis mysteriis initiatus[4].

Nec omnes libri ad idem exemplar exacti sunt quia varietatem adfectabat ne lectori taedium faceret. In libro quarto pars historica longissima est quia bella inter Messenios et Lacedaemonios octavo et septimo saeculo a.C.n. gesta et parum nota narrare voluit ; in quibus explicandis Messeniorum dicta sequitur, Lacedaemoniis fortasse iniquus. Quae pars mythistoriae genus[5] appellari potuit. Libris V-VI contra longissime fanum Olympiacum percurrit et Olympicis certaminibus victorum (Olympionicarum) statuas enumerat cum eorum inscriptionibus, a quibus et quibus de causis dedicatae sint et qui fuerint sculptores[6].

Historicis et biographicis excursibus gaudebat, magna facta clarorum virorum de Graecia bene meritorum, ut Philopoemen[7] et Epaminondas[8] et Aratus[9] fuere, libenter memorabat. Heroas belli Lamiaci quoque extollebat. Lacedaemonios contra saepe detrectabat ob nimiam hegemoniae cupidinem et sempiterna bella adversus ceteros Graecos quae libertatem totius Graeciae pessum dederunt. Ne Macedones quidem amabat. De Romanis reverenter quidem scribebat sed Hadrianum imperatorem, qui philhellen erat, praecipue laudabat ob eius multa erga Graecos beneficia et Antoninum Pium quem admirabatur[10].

Fortasse non tam itinerarium ad visitatores futuros componere voluit quam memoriam culturae Graecae antiquae quae sub eius oculis peritura erat posteritati servare. Certe antiquarius erat et eius libri primum ad eruditionem, secundo tantum loco ad litterarium leporem spectant. De merito auctoris iudicare res dificillima videtur quia ceteri libri periegetici antiqui perierunt ita ut Descriptio Graeciae paene unica sui generis remaneat.

Summarium librorumRecensere

De mediaevalibus testimoniisRecensere

Omisso Aeliano qui Pausanian in Historia Varia[11] breviter memoravit eruditus vir Stephanus Byzantius primus sexto saeculo Pausanian in magno honore habuit. Quae fortasse causa fuit cur textum ad nos pervenerit. Nam ceteri auctores asperam et difficilem lectionem aspernati videntur ː ne in papyris quidem ullum vestigium Pausaniae scriptorum exstat. Nonnulla fragmenta postea in encyclopaedia Suda inveniuntur atque grammaticus Maximus Planudes circa 1300 excerptorum collectionem e Graecia descriptione sibi confecit. Idem fecit et Nicephorus Gregoras[12]. Quinto decimo saeculo ineunte fuit manuscriptum decem librorum Florentiae apud Nicolaum Niccoli hodie deperditum sed cuius apographi philologis Pausaniam edendum curantibus soli integri remanent.

De manuscriptisRecensere

Quinque manuscripti ex ipso codice Nicolai Niccoli descripti putantur ː Marcianus gr.413 qui fuit cardinalis Bessarionis, Laurentianus 56.11 a sacerdote Cretensi Ioanne Rhoso exaratus, Parisinus gr.1410, Matritensis 4564 a Constantino Lascari Florentiae inter 1494 et 1499 scriptus, postremo Leidensis B.P.G. 16 K pluribus manibus exaratus. Sunt etiam manuscripta quae excerpta tantum continent ut Parisinus gr.1409, quarti decimi saeculi ineuntis, qui inter Strabonem et Dionem Cassium 168 fragmenta Pausaniae a Maximo Planude selecta praebet.

De Latina versioneRecensere

Abraham Loescher primus Pausaniam Latine convertit[13]. Versio Latina Romuli Amasaei in lucem typographicam anno 1551 Florentiae[14] primum prodiit ac deinde iterum 1557 Basileae[15] et multis aliis locis. A Friderico Sylburgo paulum emendata in magnis editionibus Graecolatinis (Francofurti, 1583[16] et Hanoviae 1613[17]) impressa est.

NotaeRecensere

  1. I.26.4 sic propositum suum definit ː πάντα ὁμοίως ἐπεξιόντα τὰ Ἑλληνικά.
  2. Vinciane Pirenne Delforge, "« Beau comme l’antique ». Pausanias et « l’archaïque »", Ktema 2006 ː 221-226
  3. Daux (Georges). Pausanias à Delphes, Picard, 1936. Recensio critica. Roux (Georges). Pausanias en Corinthie (Livre II, 1-15). Les Belles Lettres, 1958 Recensio critica
  4. I.37.4.
  5. Janick Auberger, "Pausanias romancier ? Le témoignage du livre IV" in Dialogues d'histoire ancienne, 1992 ː 257-280 et "Pausanias et les Messéniens : une histoire d'amour !", Revue des Études Anciennes, 1992 ː 187-197
  6. Adolf Trendelenburg, Pausanias in Olympia, Berolini, 1914
  7. IV.29.7-12 et VIII.48-52.
  8. IV.26-27 et VIII.11 et IX.13-15 et alias
  9. II.8-9
  10. VIII.43.
  11. XII.61. Sunt tamen qui interpolationem suspicentur.
  12. Palatinus gr.129 Heidelbergae servatus
  13. Pausaniae de Tota Graecia libri decem ... hactenus a nemine in linguam latinam conversi ... Abrahamo Loeschero interprete, Basileae : Per J. Oporinum, 1550
  14. Florentiae : L. Torrentinus ducalis typographus excudebat, 1551
  15. Pausaniae De Florentiss. veteris Graeciae regionibus commentarii a Romulo Amasaeo, viro utriusque linguae peritiss. summa fide ac diligentia, conversi. Cum indice & rerum & verborum locupletissimo, Basileae : per Michaëlem Isingrinium, Anno salutis humanae, M.D.LVII., 1557
  16. Francofurti apud hæredes Andreæ Wecheli, M D LXXXIII
  17. Hanoviae, Typis Wechelianis, apud haeredes Claudii Marnii. M. DC.XIII.

BibliographiaRecensere

Editiones et versionesRecensere

  • Editio princeps anno 1516 a Marco Musuro curata in officina Aldina excusa est (Aldus anno proximo fatum obierat).
  • Romulus Amasaeus, interpr.; Fridericus Sylburg, ed., Pausaniae De veteris Graeciae regionibus commentarii luculentissimi. Francofurti: Andreas Wechel, 1583 (Latine) (Textus apud Google Books)
  • Fondazione Lorenzo Valla, 1982-2017, decem volumina, curantibus Domenico Musti et aliis ː Pausania. Guida della Grecia Textus Graecus, versio Italiana, commentarius.
  • Collection des Universités de France 1982-2005. Sex volumina tantum in lucem prodierunt . Desunt adhuc libri 2, 3, 9, 10. Textus Graecus, apparatus criticus, versio Gallica, commentarius. [1]
  • Éditer, traduire, commenter Pausanias en l'an 2000 : actes du colloque de Neuchâtel et de Fribourg (18-22 septembre 1998) autour des deux éditions en cours de la "Périégèse" (coll. des universités de France - fondazione Lorenzo Valla) curantibus Denis Knoepfler et Marcel Piérart. Genavae, Droz, 2001 Recensio critica

EruditioRecensere

LexicaRecensere

  • Pirenne-Delforge, Vinciane et Purnelle Gérald, Pausanias. Periegesis. Index verborum. Liste de fréquence. Index nominum, Leodii, CIPL : CIERGA, 1997 Recensio critica

Nexus interni

  • {{Pausanias}} (formula pro citationibus huius operis)

Nexus externiRecensere