Bellum Lamiacum
Bellum Lamiacum, Graece Λαμιακὸς πόλεμος[1] (323 - 322 a.C.n.) fuit pugna Athenarum et Foederis Aetolici, qua Alexandro Magno mortuo imperium Macedonum excuteretur. Nominatum est ex oppido Lamia ubi partim pugnatum est.
Historia
recensereCum anno 323 Athenienses de morte Alexandri Magni certiores facti essent, reliquos Graecos contra rectionem Macedonicam excitabant. Quam seditionem ducere parati erant Athenae. Aetoliae Phocisque incolae et Locri ilico inflammati sunt. Bello feliciter ineunte et Thessaliae pugnatores cum aliis se aggregaverunt. Peloponnesi amplexas regione Demosthenes et Hyperides expugnare potuerunt. Antipater apud Heracleam victus et Lamiae circumdatus est. Obsessio autem ante oppidum bene munitum et fortiter defensum diutius durabat; Leosthenes, Athenarum imperator, in excursione ex urbe mortuus est. Eius successor Antiphilus utique auxilia Phrygica profligavit - sed interdum Antipater astute proficiscens cum veteranis Crateri se uniebat.
Apud Crannonem in meridie Pinii fluvii situm die 5 Augusti 322 proelium commissum est ubi neuter vicit; attamen sic Graecorum animus fractus est. Exercitus foederatorum invidia atque diffidentia desuetus est et inde oppidorum multitudo submissionem declaravit. Athenienses et Aetolici autem Antipatro et Cratero in meridiem progrediente inviti se tradiderunt.
Notae
recensere- ↑ "Λαμιακὸς πόλεμος, τὰ Λαμιακὰ": de origine horum nominum vide Ashton (1984); Walsh (2011)
Bibliographia
recensere- N. G. Ashton: The 'naumachia' near Amorgos in 322 B. C. In: The Annual of the British School at Athens, Vol. 72 (1977), p. 1–11.
- N. G. Ashton: The Lamian War. A false start? In: Antichthon, Vol. 17 (1983), p. 47–63.
- N. G. Ashton: The Lamian War. Stat magni nominis umbra. In: Journal of Hellenic Studies, Vol. 104 (1984), p. 152–157. JSTOR
- R. M. Errington: Samos and the Lamian War. In: Chiron, Vol. 5 (1975), p. 51–57.
- G. A. Lehmann, "Der "Lamische Krieg" und die "Freiheit der Hellenen": Überlegungen zur Hieronymianischen Tradition" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 73 (1988) pp. 121-149 JSTOR
- Gunther Martin, "Antipater after the Lamian War: New Readings in Vat. Gr. 73 (Dexippus fr. 33)" in Classical Quarterly vol. 55 (2005) pp. 301-305 JSTOR
- S. G. Miller: Kleonai, the Nemean, and the Lamian War. In: Hesperia Supplements, Vol. 20 (1982), p. 100–108.
- John Walsh, "The Lamiaka of Choerilus of Iasos and the genesis of the term 'Lamian War'" in Classical Quarterly n.s. vol. 61 (2011) pp. 538-544 JSTOR
- H. D. Westlake: The Aftermath of the Lamian War. In: The Classical Review, Vol. 63 (1949), p. 87–90. JSTOR