Ultimis Graeciae temporibus dux exstitit, Epaminondae fortitudinis et gloriae dignus haeres, Philopoemen (Graece Φιλοποίμην, natus 253 a.C.n., mortuus 183 a.C.n.). Qui, octiens Achaeorum praetor (stratêgos) factus, non minus scientia rei militaris et bellica virtute insignis fuit, quam modestia et simplicitate. Magnam gloriam apud Achaeos sibi paravit quia Lacedaemonios vicit et ducente eo Foedus Achaicum universa Peloponneso potiebatur. Praeterea etiam erga Romanos libertatem Graecorum tueri ausus est. Nec diuturna tamen manserunt quae effecerat : mox enim omnium rerum Graecarum Romani primum arbitri, deinde domini facti sunt.

Philopoemen saucius a Davido d'Angers sculptus. In Museo Lupariensi.

De moribus

recensere

Habebat omnino mores militares, austeros, simplices. Quos ut manifestos facerent auctores antiqui nobis fabulas quasdam bene notas tradidere:

Simplicitas : Quadam die, domum hospitis, apud quem erat cenaturus, nullo comitante advenerat ; hospita autem, quae parabat dapes, obsoletiore eius vestitu decepta, eum ligna foco caedere iussit. Huic operae accinctum hospes ingressus Philopoemenem invenit, qui ridens: "Hoc", inquit, "merui propter meam chlamydem."[1]
Abstinentia : Postquam Lacedaemonios subegit, illius civitatis primores, venditis bonis tyranni Nabidis, pretium acceptum Philopoemini offerre decreverunt ; gratias enim ei agere cupiebant quod a tyrannide liberati essent. Ipsi autem tali viro pecuniam proponere non audebant (etenim sciebant pecunia incorruptum semper esse) : itaque hospitem paternum, Timolaum nomine, ad eum miserunt qui causam doni explicaret. Statim ac rem cognovit Philopoemen Lacedaemonem contendit et orationem illic habuit qua eos hortabatur ut inimicis et malis civibus potius pecuniam darent, quam si accepissent tacere cogerentur, non bonis amicis quorum beneficiis gratuito frui licebat atque famam integram remanere reipublicae intererat.[2]
Fortitudo : Quadam pugna Philipoemen eminus per ambo simul femina pilo transfixus est, ita ut procedere non iam posset. Cum nemo circumstantium telum extrahere auderet, ipse crura extendens atque varie agitans hastam fregit et ad pugnam rediit[3].

Nihilominus Plutarchus[4] ei asperitatem et propensionem quandam ad iurgia civilia obiciebat ; qua de causa cum Epaminonda eum non aequabat. Simul refert opinionem Romani cuiusdam Philopoemenem ultimum Graecorum appellantis[5].

 
Philopoemen lignum caedens et ab hospite reduce cognitus a Petro Paulo Rubenio secundum Plutarchum pictus. Circa 1609.

De rebus gestis

recensere
 
Geographia rerum a Philopoemene gestarum.

Duos magistros, Ecdelum et Demophanen, ex Academia habuit quorum universa philosophia ad civilem actionem adversus tyrannos spectabat[6]. Statim ab adulescentia militaribus exercitationibus totus deditus erat. Anno 223 a.C.n. vel, ut alii malunt, 222 rex Lacedaemoniorum Cleomenes III urbem Megalopolitarum vi cepit : tunc virtute sua Philopoemen hostes moratus cives Messenen ut effugere possent effecit[7]. Anno proximo pugna apud Sellasiam commissa, qua Cleomenes victus est, ita et ingenio et fortitudine ceteros praestitit ut rex Macedonum, Antigonus Doson, qui toti sociorum exercitui praeerat, dixerit imperatore digna eum fecisse[8]. Deinde per multos annos mercennariam militiam in Creta absolvit, donec anno 210 a.C.n. in patriam reversus hipparchus Foederis Achaici eligeretur ; quo tempore disciplinam in equitatu restituisse dicitur[9].

Circa annum 207 a.C.n. strategus primum factus est : tunc Achaeorum non solum arma et tacticam ad imitationem Macedonum in melius mutavit, sed etiam iuvenum mores[10]. Eodem anno, postquam errorem sese iam victorem credentis hostis perspexerat, proelio ad Mantineam commisso Machanidan, Lacedaemoniorum tyrannum, vicit et sua ipsa manu occidit : quod egregium factum statua Delphis dedicata, hanc ipsam scaenam sub oculos ponens, comemorabat[11]. Circa 200 a.C.n. tantum terrorem adventu suo hostibus iniecit ut Messenen iam a tyranno Lacedaemonio Nabide captam sine pugna liberarit[12].

Mox, quia inimici in Foedere Achaico praevalebant atque secundo bello Macedonico ad societatem Macedonicam contra Aetolos Romanosque redierant, quod illorum publica consilia non probabat, in Cretam profectus per plures annos exercitum pro Gortyniis duxit[13]. Victis Macedonibus Philopoemen redux et quartum strategus factus bellum terra marique cum tyranno Nabide gerebat : siquidem mari parum profecit terra victor fuit[14]. Paulo post Nabide ab Aetolis dolo interfecto, in Laconiam cum exercitu impetum fecit atque volentes nolentes Lacedaemonios partem Foederis Achaici fieri coegit (192 a.C.n.). Tunc primum in historia Peloponnesus tota velut una respublica fuit[15].

Cum strategus sextum esset, Lacedaemoniis res rursus turbantibus, Philopoemen in eos crudeliter saeviit : moenia urbis diruit, qui iampridem exsulabant in civitatem reduxit, qui nuper a tyrannis cives novi facti erant in Achaiam relegavit (si qui proficisci nolebant vendidit in servitutem), octoginta insigniores fautores tyrannorum interfici iussit. Postremo leges Lycurgi abrogavit, quibus Lacedaemonii a nono saeculo a.C.n. abhinc usi esse dicebantur, atque eis leges Achaicas imposuit[16]. De ea re Lacedaemonii apud Romanos per legatos questi sunt[17].

Ultimis annis in concilio Achaeorum Philopoemen Aristaeno, viro Megalopolitano, adversabatur qui Graecis in omnibus rebus suadere solebat ut voluntati Romanorum obsequerentur. Contra Philopoemen quam diutissime libertatem Graecorum retinere volebat, etsi iam non dubitabat quin quandoque Romani imperio suo Graeciam subiecturi essent[18].

De exitu et post mortem honoribus

recensere

Praetor octavum erat cum bellum inopinatum a Messeniis ortum est, qui instigante quodam Dinocrate ab Achaeis defecerant. Philopoemen adversus Messenios strenue, ut solebat, dimicans, in transitu fossae equo praecipitatus, ab hostium multitudine circumventus captusque est. Messeniorum magistratus captivum duci iusserunt in theatrum eum, quem capi potuisse incredibile videbatur; deinde in carcerem sub terra vinctum demiserunt. Neque eos puduit senem septuaginta annos iam natum veneno interficere. Ab eo, qui venenum attulerat, Philopoemen quaesivit "an Lycortas, praefectus Achaeorum alter[19], equitesque evasissent." Postquam responsum est: "incolumes esse." "Bene res se habet," exclamavit, et, poculo impavide exhausto, haud ita multo post exspiravit[20]. Mox Lycorta duce Achaei Messenen ad deditionem compulerunt atque de sontibus supplicium sumpsere (Dinocrates mortem ipse sibi consciverat).

Tum solemni et magnifica pompa exercitus in armis urnam et ossa magni viri Megalopolim reportavit, Polybio, Lycortae filio, ducente. In itinere incolae, maerore confecti, e vicis cum liberis et uxoribus sese pompae adiungebant. Non tantum statuae aliaque monumenta, quae quarto post saeculo Pausanias descripsit, eius memoriae decreta sunt sed etiam cultus heroicus, sacrificiis quotannis ad altare peractis[21]. Anno 146 a.C.n., postquam seditionem Achaiae compresserunt, nonnulli Romani illius statuas monumentaque tollenda esse iusserunt quia vivum Philopoemenem Romanis infestum fuisse acceperant. Tum Polybius coram consule et legatis orationem habuit qua ostendit Philopoemenem non Romanos odisse sed patriam amasse. Ita a Romanis, qui virtutem ubique venerandam esse existimabant, monumenta Philopoemenis salva reciperavit[22].

  1. Plutarchus, II,1-4.
  2. Plutarchus, XV. Polybius XX,12.
  3. Plutarchus, VI,8-11. Polybius II,69.
  4. Philop. III,1.
  5. I,7. Hic imitari videtur sententiam bene notam ultimos Romanorum Brutum et Cassium dicentem.
  6. Polybius X,22. Plutarchus I,3.
  7. Plutarchus, Philop. V et Cleom. XXIII-XXV. Polybius II,55 et 61-62. Pausanias IV.29.8
  8. Plutarchus, Philop. VI et Cleom. XXVII. Polybius II,66-69.
  9. Plutarchus, Philop. VII. Polybius X,22-24.
  10. Plutarchus, Philop. IX.
  11. Plutarchus, Philop. X. Polybius XI,11-18.
  12. Plutarchus, Philop. XII. Polybius XVI,12 et 15-16. Pausanias IV.29.10-11. Mox Nabidem ad Tegeam vicit (Polybius XVI,36-37).
  13. Plutarchus, Philop. XIII
  14. Plutarchus, Philop. XIV. Titus Livius XXXV,26-30.
  15. Plutarchus, Philop. XV. Polybius XXIX,12. Titus Livius XXXV,35-37.
  16. Plutarchus, Philop. XVI. Polybius XXI,32. Titus Livius XXXVIII,32-34.
  17. Polybius, XXII,1.
  18. Plutarchus, Philop. XVII. Polybius XXIV,13. Pausanias VIII,51,4.
  19. Verisimiliter hipparchus erat.
  20. Plutarchus, Philop. XVIII-XX. Polybius XXIII,12. Titus Livius XXXIX,49-50. Pausanias VIII,51,5-8. Diodorus Siculus XXIX, 18-21. Iustinus XXXII,1.
  21. De quo quae Titus Livius et Pausanias tradidere a quadam vetere inscriptione (IG V,2,432) confirmantur. Cf. Miriam Carrillo-Rodríguez, "Burying the Greek Heroes: Heroic Funerals in the Greek Lives of Plutarch", Ploutarchos 2019ː15-32 (Hispanice).
  22. Plutarchus, Philop. XXI,10. Polybius XXXIX,3.

Plura legere si cupis...

recensere