Gortyna
Gortyna (-ae, f.; Graece Γόρτυς sive Γόρτυν sive Γόρτυνα) fuit urbs in media Creta, caput Cretae Romanae post Cnossum a Caecilio Metello Cretico captum primo saeculo a.C.n.
Gortyna notissima est propter leges Gortynias, quae c. annum 450 a.C.n. modo boustrophedo inscriptae sunt sed nunc in odeo Romano inveniuntur. Hae leges ad familiam, res familiares, servos, vades, pignora, administrationem iudiciorum, alia pertinent.